페이지 이미지
PDF
ePub

Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas:
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo :
Cum tu, Phœbe, tuo sapientius uteris igni ;'
Huc ades, et gremio lumina pone meo.'
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

[ocr errors]

Matris in exemplum cætera turba ruunt: Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentesque fovet solis ab igne faces: Insonuere novis lethalia cornua nervis,

90

95

100

Triste micant ferro tela corusca novo: Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe! per urbes; Littus, Io Hymen! et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amœni gaudia veris, Virgineos auro cincta puella sinus :

106

110

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

115

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum: Nunc quoque septena modulatur arundine pastor, Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, Delphinasque leves ad vada summa vocat: Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa deos: Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt, Pervolitant celeri florea rura choro;

120

Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,
Semica perque deus, semideusque caper:
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,
Per juga, per solos exspatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan; 125
Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;

130

Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri;
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Di quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet:
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea, Di, precor, ite domo.
Te referant miseris, te, Jupiter, aurea terris
Sæcla; quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age, Phœbe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

135

140

ELEG. VI.-Ad CAROLUM DEODATUM ruri commorantem, qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum :

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu, distento, forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa Camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque;
Crede mihi, vix hoc carmine scire queas;

6

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decem-

brem,

Festaque cœlifugam quæ coluere deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

10

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!' Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus

amat:

Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus, Euce!

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

16

20

Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum,
Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,'
Et redolet sumtum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens lyricen Romanus Iaccho,
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse deos.

30

36

40

Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat, arguta molliter icta manu ;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,*
Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

46

Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor;
Perque puellares oculos, digitumque sonantem,
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero.

5

50

At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum, 55
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane ;
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.

60

Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus :
Qualis, veste nitens sacra, et lustralibus undis, 65
Surgis ad infensos, augur, iture deos.

Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,

Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon, edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,

Et

per

monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,"

Et vada fœmineis insidiosa sonis;

70

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro Dicitur umbrarum detinuisse greges.

76

80

Dis etenim sacer est vates, divumque sacerdos;
Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere, (si modo saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine Regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto,
Qui suprema suo cum Patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere
turmas,

Et subito elisos ad sua fana deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

85

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ;" Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII.-Anno Ætatis 19.

Nondum, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas;
Conveniunt tenero mollia bella duci:

90

5

Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos; Hæc sunt militiæ digna tropæa tuæ.

VOL. VI.

S

« 이전계속 »