페이지 이미지
PDF
ePub

Amonitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.*

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa pro-

fundis

Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis !

5

11

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et, se fassa senem, male certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas, Annorumque æterna fames, squalorque, situsque, Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus Esuriet cœlum, rapietque in viscera patrem? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu

15

20

Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cœli ?

Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati; 25
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,

30

35

40

Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater Omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hine lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine cœlos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.
Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effetas loca per declivia terras
Devexo temone deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Ethereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cœli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore 51
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes:
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani tubicen, nec vasta mole minorem
Egæona ferunt dorso Balearica cete.

45

56

Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti 60

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem, Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus;' nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in

ævum

Ibit cunctarum series justissima rerum ;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

[blocks in formation]

Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ ;
Tuque, O, noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis, otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cœlique fastos, atque ephemeridas deum;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ1
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :

65

10

15

20

Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,'
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos3
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem;
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.

At tu, perenne ruris Academi decus,"
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.*

25

30

35

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.

5

10

15

Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara

carmen

20

31

Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades,' et tremulæ pallentes ora Sibyllæ: 25
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras;
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis ;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago

35

40

« 이전계속 »