페이지 이미지
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

CARO L O

COMITI de ARRAN, &c.

SUMMO ACADEMIÆ OXONIENSIS CANCELLARIO.

[ocr errors]

VIR NOBILISSIME,
OSTQUAM criticas hasce Differ-

tationes, haud ita pridem in Academia Tua habitas, et Favore quodam Tuorum pro solita fua erga Literaturam tenuissimamBenignitate exceptas, inLucem emittere mecum ftatuiffem, Tu mihi, Vir Illustrissime, maxime omnium idoneus videbaris, cui eas, fi aut publici nostri Muneris Ratio, aut privatæ etiam Voluntatis Tenor spectaretur, omni cum Reverentia, Animoque obsequentissimo confecrarem.

Mallem

Mallem profecto magis Nomine Tuo digna fuissent quæ ad Clientelam Tuam Academico quasi Jure atque Privilegio se recipiunt. De Opere vero hoc noftro utcunque existimes, pro certo mihi polliceor Consilii Approbationem : Illud enim præcipue volui, ut Juventus Oxoniensis haberet suaviffima Studia ad

quæ

fubfecivis horis fe conferret; ut Lusibus poeticis falva Probitate ac Verecundia honeftiffime vacaret; atque ut SHAKESPERIO, Dramaticorum facile Principi, Laus sua et Fama, non tam Aura populari, ac Plaufibus Theatralibus, quam Eruditosum Judicio, et Suffragiis Academicis munita atque confirmata conftaret.

Hæc autem tanquam ex Officio publico locutus fum. Reftat ut jucundiores agam partes non Auctoris, fed Academici; ut Fortunas noftras laudem qui Patronum

habeamus

ut

habeamus tali Ingenio præditum ; gratuler nobis Rem Literariam sub Auspiciis Tuis tandiu incolumem et florentem; ut Vitam Tibi, qua nihil potest esse nobis falutarius, optem voveamque diuturniorem ; ut demum Academiæ, Ecclesiæ, Patriæ Amicum meipfum qualemcunque et Fautorem eodem nomine præstem, quo impenfiffime cupio inter Tui Cultores numerari.

[blocks in formation]
« 이전계속 »