페이지 이미지
PDF
ePub

Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En! etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

Fan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unà demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ axéo, partim anоλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod dem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

[blocks in formation]

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo,

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulci patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum?

[ocr errors]

STROPHE 2.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas

Jam penè totis finibus Angligenûm,

Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

IC.

20

30

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas

Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Rousî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

IN SALMASII HUNDREDAM.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi

Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,

Ipse Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques

Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii;
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

THE END.

8@

« 이전계속 »