페이지 이미지
PDF
ePub

Quique truci Boreae, et cælo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris ; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phæbi :
Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Naffovique latus socialibus armis
Circumfufa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen e mediis, * Ductor Fortissime, turmis,
Exere. Tu vitam (li quid mea carmina poffunt)
Accipies, populique encomia fera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minerva
Omnibus ornatum, Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æftus
Non jubar Arctoüm, aut nostri penuria cæli,
Sed plaga torridior, qua fol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosa incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque æternam frigufque perambulat, ursä
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit fociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curate
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deferit, imperio .extremum † qui subjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat

Luminibus

[ocr errors]

* Infig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis.

Moscoviæ Imperator,

Luninibus tacitis; subeunt nunc fuía Namurcæ
Mania, nunc tardo quæ fanguine plurima fluxit

Boinia, nunc dubii palma indiscreta Senesli.
Quæ facies, et quanta viri! quơ vertice in auras

Affurgit! quali firmat vestigia gresu,
Majeftate rudi, et torvo fpectabilis ore!

Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Inítratus fpoliis, vasta fe mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ
Cum peteret, teétisque ingens succederet hofpes.

Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hoftis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi.
Nassovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, fubitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Naslovi secura tui, defifte tumentes
Profpicere in fluctus animo fufpensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæfar adeft, nec ut ante videbis
Sollicitum belli ftudiis, fatalia Gallo:
Confilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, lætofque afflavit honores.

Ut denso circum fe plurimus agmine miles
Agglomerat lateri ! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat oitentare recentes

Ore

[ocr errors]

Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille

graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, poftquam in patriam fecunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris auruin,
Navita terrificis infamia littora monftris
Describit, mixto fpirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plauftroque gementes
Infolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres : medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ confurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus : mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denfo : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos tibi parvus adeft, lætoque juventa
Inceffu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Cæfareum fpirant, majestatemque verendam
Infundunt puero! ut mater formofa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora
Agnofco faciem ambiguam, mixtosque parentes.

Illo
* Cellslimus Princeps Dux Gloceftrenfis.

[ocr errors]

Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella,
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti similis fugitiva pusillä
Terga premit turmæ, et falfis terroribus implet,
Sternitque exiguuin fi&to cognomine Gallum.
Nunc fimulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis ; subitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam
Diruit: interea generosz in pectore flammæ
Affurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas
Inftruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura fordes ?
Quis lapfus referet ftellarum, et fictile coelum,
Qua laceram oftendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine caffos ?

En procul attonitam video clarefcere noctem Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia fidera paflim Scintillant, totoque pluunt incendia cælo. Nec minus id terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monftrag Terribiles visu formas ! hic membra Leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem Ludit, subfiliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effufa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, pofitoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi

Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mentibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras,

Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc ftillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi
Parta quies, nondum Naslovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis ftipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

[ocr errors]

BAROMETRI DESCRIPTIO.

U A penetrat fosfor terræ cæca antra, metallo

Q , ;

Dum stupęt occultas gazas, nummofque futuros,
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem ;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram ligno revolubilis imprimit udo,
Sed fractus fparfim in globulos formam usque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
Incertum

qua

fit natura, an negligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat; An potius folis vis imperfecta relinquat

Argentum

« 이전계속 »