AN EPISTLE TO JOSEPH HILL, ESQ. Dear Joseph,-five and twenty years ago— Whence comes it then, that in the wane of life, EPISTULA DE AMICITIA. Lustra senescentes iam quinque peregimus: eheu, .quam cito tempus abit; sic est tamen, optime Laeli, ex quo, congressu nec raro et semper amoeno, sicut amicorum mos est, soliti sumus horam fallere longinquam nunc ille intercidit usus. plorat uti quidam docti sermone Terenti, vir gravis—illi igitur praesens nil discrepat aetaspol! quam nescimus quid crastina proferat hora, tanta homines versat rerum inconstantia. nempe mutat cuncta dies, fors et divellat amicos; non ideo mutant animum qui non nisi tractu disiunguntur agri: quod si quis dicere verum me neget, abnueritque fidem, te scilicet unum testari sat erit, verax, te teste, probabor. Qui fit saepe igitur, labi cum inceperit aetas, ut quos credidimus nobis fore semper amicos, nil licet acciderit moveat quod iurgia et iras, horum deficiat bona pars, aut nulla supersit, quot sint cumque vetus quos adsociaverit usus? Can gold grow worthless that has stood the touch? Lest he should trespass, begg'd to go abroad. I knew the man, and knew his nature mild, And was his plaything often when a child; But somewhat at that moment pinch'd him close, Else he was seldom bitter or morose. Perhaps, his confidence just then betray'd, His grief might prompt him with the speech he made. But not to moralize too much, and strain num sordere potest aurum quod in igne probatum est? immo non auro, specie sed fallimur auri. Ire foras olim cupiebat servus Horati; hic, capite obstipo, librat dum in cardine valvas, ne sibi nolit erus concedere plus cupienti quam par sit metuens, veniam extra limen eundi postulat: ille obstans, 'quo, furcifer,' inquit, abibis? quin remanes, fugitivus eras qui semper et erro'— 'nil, ere, longo opus est cursu, poscor modo in ima fine viae'-'quorsum ?'-'volo, si des, visere amicum.' ille sub hoc, tamquam verbi dulcedine motus, 'en! quod aves,' ait, 'ex animo concedimus, exi! quin mihi fer chlamydem, sit nox etenim aspera, tecum visere et ipse velim, nunc primum nanctus, amicum.' Ipse egomet noramque virum et quam mitibus esset moribus, utpote qui totiens colludere mecum gauderet puero: sed tunc angebat amari nescio quid, iucundum alioqui mentis et aequae: sive alicui male fisus in hanc exarserit iram deceptus, fideique recens a vulnere laesae; seu merus ille animi lepor innocuusque faceti, egerit in salsae ridentem iurgia linguae : quidquid erat caussae, modus arguit ille loquendi nosse hominem humanos certe, me iudice, mores. Ne vero exemplis contendam pluribus aequo ut vitium agnoscas, gemitur quod ubique: (molestum est (I hate long arguments verbosely spun) No matter where, in China or Japan, Against the well-known duties of a friend, But half a coat, and show his bosom bare. COWPER. |