페이지 이미지
PDF
ePub

mores suos ad dispositionem ejus competenti satisfactione correxerit , ab obedientia fibi imposita abfolutus , ad clauftrum suum redire & in ordine suo ibidem Domino servire cogatur, & alius regimini domûs Dei idoneus predicti Abbatis difpofitione & consilio substituatur. Cum autem ab hoc seculo migraverit, vel fortè domûs sue regimen aliqua occasione deseruerit , in eodem loco fi dignus inveniri potuerit, vel de sepe fato Sancti Nicholai Monasterio successor ei secundum Abbatis confilium electus ordinetur. Si qua sane in posterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostri instituti paginam fciens contrà eam temere venire temptaverit , fi non congrua satisfactione emendaverit, excommunicationi subjaceat. A&tum Taruenne , anno Domini M. C. XXVII, indictione VI, pridie idus Junii, his testibus; Herberto. Gualtero Archidiacono. Gozelino Decano. Gualtero Custode. Meinero. Philippo Cantore. Milone Magistro. Erembaldo. Hermanno. Everardo. Cunone. Gualtero. Lamberto.

No. III. Vers 1138.

Agrégation de l'Abbaye de Warnéton. UNIVERSIS Ecclefie Catholice filiis presentium litterarum apices inspecturis, Thomas Abbas, & totus Conventus Sancti Petri de Warneston, salutem in eo qui falvat sperantes in fe. Notum fieri volumus universitati vestre, consilio & exemplo religiosorum virorum, pro ordinis nostri conservatione , in manus Domini Abbatis Ecclesie Sancti Nicholai de Arroasia nos devotè ac concorditer commififfe, quatinùs eo disponente in ordine Patroni nostri Beati Augustini, juxtà domûs Arroafiensis instituta , fub Pastore ordinabiliter electo Deo militare possimus ; & quia gravitatem ipfius nil temerè arripere velle cognoscimus, in eligendo Abbate nostro primam ei vocem

concedimus

concedimus, & ad ipsius confilium nos ei fideliter obedituros benignè contradimus. Quod ut ratum & inviolatum permancat, figilli noftri appensione prefentem cartulam communimus.

vers 1140.

Concordat entre les Evêques de Noyon & de Soisons & le N°. Iv. Général Gervais, touchant les Abbayes de l’Ordre

fiuées dans ces deux Dioceses. S. (•) Dei gratiâ Noviomenfium Episcopus , dile&to fratri G. (S) Abbati Sancti Nicholai de Arida - Gamantia , fuccefsoribufque fuis canonicè substituendis in perpetuum. Quum officii nostri sollicitudine commonemur ut que plantanda sunt plantemus, que eradicanda eradicemus, communicato capituli nostri consilio, ad eradicandas infructuose plantationis arbores, conceflimus Ecclefie Sancti Nicholai de Arida-Gamantia , ut fi in Episcopatu nostro quilibet sui ordinis Abbas, qui de eadem Ecclesia in Abbatem assumptus fuerit, criminosus existens, à tenore propositi ordinis deviaverit, ut videlicet contemptor ordinis inveniatur, vel destructor regule, bonorum temporalium dissipator , vel negligens aut remissus in curâ fibi commissà , Abbas Sancti Nicholai per se vel per suum priorem semel , bis vel tertiò submoneat; quòd fi taliter ammonitus emendare noluerit , assumptis duobus vel tribus ejusdem Ordinis Co-Abbatibus , Prefatus Abbas Sancti Nicholai eum iterùm submonendo severiùs corripiat. Si vero etiam poft primam & secundam ammonitionem incorrigibilis extiterit, Epifcopo & Capitulo Noviomensis Ecclesie hoc suggerat ; & fi fortè eorum incuria

(*) Simon.
(S) Gervasio.

gg

ejus excessus incorrectus remanferit , tunc predictus Abbas assumptis duobus vel tribus Co-Abbatibus Episcopum conveniat , dieque positâ , fatto clamore super reum, fine dilatione infrà quadraginta dies rei judicium terminetur abfque invitatione majoris audientie , & fi depositus fuerit, ad illud de quo prodiit Monasterium , revertatur. Quod fi noluerit, ab ipfo Episcopo & ab ipsis Abbatibus cum his qui cum eo consenserint excommunicetur, & alius idoneus eorumdem Abbatum consilio à fratribus ejusdem loci eligatur , & Episcopali benedictione substituatur. Ad arcendas igitur quorumlibet importunitates, data conservatoribus pace , in prevaricatores quoad resipuerint excommunicationis fententiam proferendam censemus, atque canonicâ fubsignatione, noftrâ quoque subimaginatione hujus nostri decreti paginam confirmamus.

+ G. (*) Dei patientia sueffionum vocatus Episcopus, dilecto Fratri G. (S) Abbati Sancti Nicholai de Arida-Gamantia &c.

vers 1140.

NO: V. Requête des Prieur & Chanoines de Wartéri au Chapitre d’Yorck,

pendant la vacance de ce Siege , touchant leur

Agrégation à l'Ordre d'Arrouaise.
W.

Dei gratia Decano universoque Capitulo Sancti Petri Eboracensis Ecclesie, totus Conventus Sancti Jacobi de Wartria, fcilicet Ivo Prior , Willelmus Supprior, Gaufridus, Radulphus, Jacobus , Henricus, Joseph, Clemens, Philippus , Bernardus , Robertus, Thomas , cum debita reverentia salutem. Notum fieri volumus vestre dile&tioni, Reverendi Patres & Domini, consilio

(*) Goslenus. Le reste mot pour mot comme dans la précédente.
(S) Gervasio.

& exemplo religioforum virorum, pro Ordinis nostri emendatione, in manus Domni Gervasii Abbatis Ecclefie Sancti Nicholai de Arrowasia nos devote ac concorditer commisisse, quatinus eo disponente , deinceps in Ordine Patroni noftri Beati Augustini juxta domûs fue instituta sub Paftore quem nobis dederit ordinabiliter Deo militare possimus. Sed quia gravitatem ipsius nil temerè velle arripere cognoscimus, Paternitatis vestre ad pedes humiliter prosternimur , quatinus Metropolitana auctoritate que ad presens in manus vestras fita eft, & noftram devotionem scripto confirmetis, & predictum Abbatem ut animarum nostrarum cure, ficut incepit, insistat, piâ cohortatione animetis. Valete.

N°. VI. vers 1 140.

Adololde , Évéque de Carlile, permet à son Chapitre d'embrasser

la vie réguliere & l'Institut d'Arrouaise. Nomine Patris & Filii & Spiritûs Sancti , Amen. Ego Adololdus Dei miseratione Carloliensis Episcopus, tam futuris quam presentibus Carloliensis Ecclefie fratribus in perpetuum. Pontificalis interest offitii que ad honorem & laudem Dei pertinent cum omni devotione sublimare, & canonica Sanctorum Patrum instituta diligenti studio roborata pro viribus à Deo collatis effectui mancipare. Nos igitur Deo auctore Carloliensi presidentes Ecclesie , fratribus noftris in eâdem Ecclesià sub regulâ Beati Augustini communiter victuris, & secundum statuta Sancti Nicholai de Arroasiâ humiliter Deo servituris, Priorem faciendi de fratribus suis, vel de aliis ejusdem constitutionis Ecclesiis liberam electionem concedimus, & ut obedientiam priùs nobis promissam ei denuò promittant, & in omnibus, falva obedientiâ noftrâ, exhibeant , Pontificali auctoritate

precipimus. Adicimus quoque precipientes ut idem Prior ad Capitulum Beati Nicholai fequenti anno, nisi canonica excusatione premissà, proficisci non negligat , ubi que ad ordinem pertinent a pluribus auditis , & que corrigenda sunt diligenter correctis, in ordinis sui tenore fervescat. Sanè fi idem Prior aliquando , quod abfit, ordinis sui neglector apparuerit, & ad nos adductus & fecretius correctus, nisi emendari voluerit , Congregatis Abbatibus ejusdem ordinis, aliisque Religiosis perfonis, in capitulo suo deponetur, & alius juxta prefatum ordinem ele&tus , loco ejus substituetur ; depofitus verò ad Ecclesiam undè priùs venerat remittetur. Ut autem hoc ftatutum firmum & ftabile faceremus , presentibus Dominis & Fratribus Aluiso Atrebatensi & Milone Morinensi honeftis & religiosis presulibus , sigilli nostri impressione roboravimus.

N°. VII. Barthélémi de Senlis , Évéque de Châlons-sur-Marne, écrit d vers 1148.

l'Abbé d'Arrouaife pour le prier de recevoir dans sa

Congrégation l’Abbaye de Charrices.
B.

(*) Dei gratia Catalaunensis humilis Episcopus , venerabili Abbati Sancti Nicholai de Aridâ-Gamantiâ in eo qui verè unitas eft , beatè vivere & feliciter mori. Cum caput universalis Ecclesie Christi omnia sui corporis membra caritatis & unitatis nexu conftringi gratuletur, eos nimirum precipue qui abjectis & negle&tis mundi illecebris, foli superne contemplationi vacare ftudent , ampliora caritatis mandata complecti desiderant, notificamus vestre fraternitati quod in nostro Episcopatu eft ordinis vestri quedam religiosorum fratrum novella plantatio, fructificans

(*) Bartholomeus,

« 이전계속 »