페이지 이미지
PDF
ePub

di&tum Patrem Abbatem ad Monafteria sua predicta causà visitationis & correctionis ibidem exercende declinantem, prout suo incumbebat officio & à bone memorie Domino Clemente Papâ erat eidem clementer indultum, admittere recufabant & predictus Pater Abbas auctoritate Apostolicâ suspensionis & excommunicationis sententias in predecessorem nostrum & Abbates predictos nec non predictos officiales, eorum exigente contumatiâ & inobedientia , promulgasset , tandem nos dicto predeceffore nostro viam universe carnis ingresso, in Abbatem Monasterii nostri canonicè prefecti, considerantes quòd membra non debent à capite discrepare, & quòd nos semper predicto Patri Abbati in premissà lite adhesimus & adheremus, & quòd bonarum mentium est culpam agnoscere ubi culpa nulla reperitur , ad predictum Patrem Abhatem Arrouasie personaliter accedentes, eidem supplicavimus humiliter & devotè ut si forte aliquod periculum suspensionis , excommunicationis , vel aliquod aliud propter participationem occasione litis predicte & auctoritate predictâ nobis immineret , abfolutionis beneficium idem Pater Abbas nobis impenderet, & juramento à nobis in verbo Sacerdotii in manu predicti Patris Abbatis prestito quòd nos fuper premiffis ftabimus ordinationi ipfius & voluntati, & quòd eidem tamquam Patri Abbati obediemus fecundum tenorem privilegii predicti Pape Clementis & aliorum privilegiorum & statutorum Ordinis memorati, & quòd adversarios canonicos nostros & rebelles predicti Patris Abbatis qui ei in premiffis adversantur ad concordiam & reconciliationem cum predicto Patre Abbate in eundem, prout fecundum Deum & juftitiam melius poterimus , inducemus, idem Pater Abbas, noftrà devictus instantia , absolutionis beneficium, fi quod forte in premissis fuerit necessarium , ex habundanti nobis impendit. In cujus rei testimonium figillum noftrum presentibus litteris duximus

apponendum. A&tum & datum anno Domini M. CC. septuagesimo sexto, Dominicâ poft festum Beatorum Petri & Pauli Apoftolorum.

No. XXXI. 7 Novem.

1284.

Concordat touchant les Droits de visite & de correction, entre
le Général & les Abbés d'Hénin, de Ruisseauville ,

de Sainte Marie de Boulogne &c.
U.
NIVERSIS presentes litteras inspecturis B. (*) divinâ
YERS

permissione Abbas Sancti Nicholai Arrouasie Ordinis Sancti Augustini , ac eadem permissione Beate Marie de Hynniaco, de Nemore , de Boloniâ, de Mareolo , Sancti Nicholai de pratis juxta Tornacum, Sancti Bartholomei de Brugis , de Dulci-valle, de Senebeka , de Warneston, de Chokes, de Bello-Loco, Sancti Wlmari in Boloniâ & de Claro-fageto Abbates & dictorum locorum Conventus , ejusdem Ordinis , falutem & sinceram in Domino charitatem. Noverint universi quòd cùm inter nos Abbatem & Conventum Arrouasie predictos ex unâ parte ac ceteros. Abbates & Conventus prelibatos ex alterâ , super quibusdam litteris Domini Clementis Pape correctionis & visitationis à nobis Abbate & Conventu Arrouasie impetratis, orta fuiffet diffentio & diu litigatum, quarum tenor talis est : Clemens Episcopus servus fervorum Dei, dilecto filio Abbati Arroalie Attrebatensis Dyocesis, falutem & Apoftolicam benedi&tionem. Inter cetera que diverfimodè follicitudinis Apoftolice ftudia diftrahunt, ad ordinem tuum Arroasiensem quem ad personas illum professas benevolentie paterne affectu prosequimur, mentem noftram specialiter convertentes in votis gerimus operamque

(*) Balduinus.

libenter apponimus ut in ordine ipso morum censura vigeat, ac ibidem prosecutioni eorum que regulari honestati congruunt & decori fic absque intermissione insistatur efficaciter quod circa hoc nil obmitti penitùs videatur. Ad noftrum fiquidem te significante pervenit auditum quòd cùm felicis recordationis Innocentius Papa predecessor nofter visitandi Monafteria ipsius Ordinis, & corrigendi que in ipsis corrigenda essent, & compescendi contradictores per censuram Ecclefiafticam appellatione remotâ Patri Abbati ejusdem Ordinis conceffiffet per suas litteras liberam facultatem , tandem super hoc inter te ex parte unâ & Diffinitores tui capituli generalis pro fe & Coabbatibus suis, dicti Ordinis ex alterâ orta materia questionis, bone memorie H. TT. Sanéte Sabine Presbiter Cardinalis tunc per partes illas transitum faciens, de consensu partium ordinavit ut Diffinitores ipsi duos ex eis singulis annis eligerent qui una tecum per fingulos annos diéta Monasteria visitarent prout in ipfius Cardinalis litteris confectis exindè pleniùs dicitur contineri, pie quoque memorie Alexander Papa predecessor noster ordinationem hujusmodi ratam habens & gratam , illam auctoritate Apostolicâ confirmavit. Sanè contigit interdum quod predi&ti duo Diffinitores electi taliter tecum nolunt predicta Monasteria visitare, ficque te solo ad impendendam inibi visitationis hujusmodi officium procedere non valente , ob visitationis ipfius defectum, Ordini prelibato non modicum temporaliter & quod periculosius est & gravius , spiritualiter imminet detrimentum. Super quo per noftram diligentiam oportunum adhiberi confilium petiisti. Quoniam igitur ad Ordinis prelibati, cujus Deo placentem religionem virtutum fructum jugiter obtamus producere, onestatem fpectare credimus & honorem ut hec visitatio minime negligatur , presentium tibi auctoritate concedimus ut fi prefati duo Abbates ad hoc jam ele&ti ac etiam

[ocr errors]

in futurum à memoratis Diffinitoribus eligendi, à te legitimè requisiti prelibatum visitationis officium und tecum juxtà ordinationem hujusmodi noluerint exercere, tu cum eorum altero si interesse voluerit, altero interesse nolente , alioquin ordinatione nec non & confirmatione predictis nequaquam obstantibus, officium ipfum secundum prediétarum ipfius predecessoris Innocentii litterarum continentiam & gratiam à Domino tibi datam ad bonum falubremque ftatum pariter & profectum predictorum Monasteriorum & degentium inibi personarum, folus exequi liberè valeas & implere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus fe noverit incursurum. Datum Viterbii nonis Junii, Pontificatûs nostri anno quarto.

Tandem de proborum consilio

propter

bonum commune totius Ordinis & ad removendam amodò omnem dissentionis materiam fic unanimiter duximus ordinandum, videlicet quod littera Domini Hugonis a sede Apostolicâ confirmata cujus forma talis est: Frater Hugo miseratione divinâ TT. Sancte Sabine Presbiter Cardinalis Apostolice sedis legatus universis presentes litteras inspecturis falutem & sinceram in Domino karitatem. Cùm inter Abbatem Arroasie ex unâ parte, & alios Abbates ejusdem Ordinis Arroasiensis ex alterâ , esset contentio fuper quibusdam litteris correctionis & visitationis que à sede Apoftolicâ ab ipfo Abbate Arroasie fuerant impetrate , & diù fuiffet fuper hiis gravis altercatio inter eos , tandem interposuimus partes noftras ad tractandum de pace propter commune bonum totius Ordinis, & ut laboribus & expensis partium parceretur , ità quod per consensum partium de bonorum confilio inter eos duximus ordinandum ; quod Diffinitores Ordinis in capitulo generali singulis annis

adjungent

adjungent Abbati Arroasie duos de Diffinitoribus qui per singulos annos cum ipfo Abbate Arroasie Ecclesias Ordinis auctoritate Domini Pape visitabunt & corrigent secundum statuta Ordinis que in ipsis Ecclesiis & personis Ecclesiarum invenerint corrigenda, constituentque Diffinitores in capitulo generali alios de Diffinitoribus qui succedent illis duobus vel eorum alteri fi quis ex ipsis impediretur , vel infirmaretur, vel decederet anno illo ; hanc pacem nostro duximus roborare sigillo in predictorum testimonium & munimen. Datum Camerace kl. Junii, Pontificatûs Innocentii Pape quarti anno nono.

Firmiter teneatur & observetur in futurum, hiis notatis quod Ecclesia Arroasie predicta eodem modo quo alie Ecclesie Ordinis visitetur annis singulis à duobus Diffinitoribus ad hoc electis ac etiam corrigatur , & etiam Diffinitores in generali capitulo constituti curabunt quod.

se non excusabunt in dietis visitationibus faciendis. Insuper littera Domini Clementis Pape predicta dormiat quousque per generale capitulum fuerit suscitata , feu etiam revocata. Nec eft obmittendum quòd nos Abbas Arroasie predictus unà cum Diffinitoribus electis in capitulo generali habemus poteftatem augendi , minuendi, secundum Deum & Ordinem prout videbimus Ordini expedire & hactenùs in Ordine noftro exstitit consuetum ; & nos Abbas & Conventûs Arroasie predi&ti virtute istius compositionis feu ordinationis , privilegium nullum , indulgentiam , seu aliquid aliud in prejudicium. dictorum Abbatum & Conventuum fine ipforum expreffo consensu possumus impetrare. Hec omnia & fingula , tam nos Abbas & Conventus Arroasie ex una parte predicti , quàm ceteri prefati Abbates & Conventus ex alterâ , promittimus bonâ fide nos observaturos firmiter nec contraventuros quoquomodo , ad hec nos & fucceffores noftros

per
has

patentes litteras obligando. In quorum testimonium presentibus litteris

Nnn

« 이전계속 »