페이지 이미지
PDF
ePub

figilla nostra duximus apponenda. Datum & actum Attrebati anno Domini millesimo ducentesimo octogefimo quarto , feria tertiâ poft feftum omnium Sanctorum.

Scellé à

queues de Parchemin sur le replis , des Sceaux des Abbés repris dans l’Ade, avec une étiquette sur chacune , de la maniere suivante :

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]
[blocks in formation]

Les Prieur & Religieux d'Autrey prient, d cause de leur pauvreté, le Général de ne pas venir chez eux

pour présider è une élection &c. REVEREN

EVERENDO Patri ac Domino A. (*) divinâ permissione Abbati Beati Nicholai Arroasie capiti totius Ordinis Arroafiensis, Prior & Conventus Beate Marie de Alteriaco Tullenfis

() Andrea

Dyocesis, salutem & obedientiam tam debitam quàm devotam. Noveritis, Pater Sancte , ad presens multipliciter nos afflictos: nam sumus nuper Paftoris deftituti solatio & guerrarum afflicti supplicio, adeò quod ad nos veniendi viatica competenția non habemus. Inde est quod vestre paternitati humiliter supplicamus quatinùs nostre paupertati compatientes nobis Abbatem eligere cupientibus , virum religiosum, fi placet , nobis concedatis , videlicet Abbatem de Estivagio Premonstratensis Ordinis , seu alium prout vobis videbitur expedire , qui vices vestras peragat in hac parte & devotè faciat quod ad vestrum officium dignoscitur pertinere. Periculum est in morâ. Valeat paternitas veftra ; & hoc vobis sub sigillo noftri Conventûs significamus. Datum anno Domini M. CC. octogesimo feprimo, in vigilia Beatorum Apostolorum Simonis & Jude.

N. XXXIII. 24Février, 1289. n. 1.

Les Prévột & Religieux de Bethléem demandent à être admis

dans la Congrégation. VENERABILIBUS viris ac Patribus Reverendis, Abbati Artowasie Sanctoque cetui tam Abbatum quàm Canonicorum generalis capituli Ordinis ejusdem, tam presentibus quàm futuris regularem vitam professis, Nicolaus Dei gratiâ Prepositus, totumque capitulum Ecclesie Beate Marie Bethlehemensis Trajectensis Dyocesis, Ordinis Beati Augustini per Prepositum soliti guberpari, falutem & gratiam in Christo Jesu atque facri Ordinis nitidam perseverantie observare puritatem. Sancto Spiritui gratias agimus cujus instinctu regularem vitam Ordinis Beati Auguftini , que mundo celebris & supernis grata civibus à sue plantationis initio Regis eterni fuit habitaculum virtutum fplendoribus illustratum , quod semper honore proficiscens ac honestate

concrescens , generalis Ecclefie decus extulit & decorem, rofis multimodis ampliavis, Sanctorum Patrum vità probabili renovatis & Apoftolice instituta doctrine , primordiis Ecclefie Sanéte Molita , sed ea crescente jam penè deleta , ejusdem Sancti Spiritûs gratia suscitatis ; ex hoc enim nos fpiritualem in Domino letitiam consequentes affectu pio de ipfà veftrâ religione concepimus ut nostre unionis auxilio ejus robur & pulchritudinem augeamus, ut ficut per gallie partes jam multâ refulget gloriâ meritorum , fic per Germanie fines exordium capiat virtutum gratiâ redolendi. Eapropter vestram in Domino karitatem, que quasi turris eburnea virtutum munita propugnaculis, lectum amene quietis exhibet veri excellentie Salomonis , tenore presentium humiliter deprecamur, quatinus attendentes quod virtus unita magis invalefcit, & quod funiculus multiplicatus de facili non rumpitur, desiderio nostro pio occurrentes affectu , nos & Ecclesiam nostram quam cum fingulis personis deliberato confilio & unanimi confenfu , de licentiâ & consensu Dyocesani nostri , ex nunc in antea tenore presentium vestre subicimus jurisdictioni , ita quod Pater Abbas & ipsum capitulum Arrowafie generale eâ tam in capite quàm in membris jurisdictione , correctione & auctoritate in Ecclefiâ noftrâ fungantur qua in aliis Ecclesiis ipfi capitulo fubjeétis fungi dignoscuntur , in veftre unionis vinculum & protectionis auxilium misericorditer admittatis. Pro ipfius etiam firmitate unionis & cautelâ viros difcretos Dominos Johannem quondam Ecclesie nostre Prepositum , Petrum Camerarium & Florentium noftros Concanonicos , noftros & Ecclefie nostre constituimus per presentes veros & legitimos in hoc unionis negotio procuratores, dantes eisdem & cuilibet eorum in folidum poteftatem ac mandatum fpeciale in capitulo vestro generali coram Patribus Abbatibus ac Concanonicis ibidem exiftentibus , vel extrà ipsum capitulum ubicumque

& coram quibuscumque fatisfuerit & necesse , subiciendi nos Prepositum & capitulum noftrum ac fingulos de capitulo jurisdictioni Abbatum ipforum & capituli generalis prout alie Ecclelie ipfis tam in capite quàm in membris sunt subjecte, ac ordinandi , ac fecundum ftatum Ecclefie nostre & terre Itatuta veftri capituli & observantias, moderandi & faciendi omnia alia & singula que circa hujus negotium & neceffaria fuerint & requisita ; ratum etiam habemus & gratum quicquid per dictos nostros procuratores feu alterum eorum in premislis omnibus & fingulis ac circa ea neceffaria acta fuerint vel procurata. In cujus rei testimonium & firmitatem cartam prefentem tam sigillo nostri Prepofiti quam Ecclesie nostre fecimus communiri. A&tum & datum anno Domini M. CC. octuagesimo octavo, in die Beati Mathie Apostoli.

N° XXXIV. 3 Avril 1289. n. f.

Jean, élu d'Utreche, confirme l'agrégation de la Prévôté de

Bethléem au Chapitre d'Arrouaise. JOHANNES Dei gratia Traje&tenfis electus, religiofis viris Nicholao eadem gratiâ Preposito totique capitulo Ecclesie Beate Marie Bethlehemensis noftre Dyocesis, Ordinis Beati Augustini, per Prepositum foliti gubernari, ac universis presentes visuris falutem in Domino. Cum vos Preposite & capitulum predicti, illius instinctu qui ubi vult fpirat & prout vult operatur, pro reformandâ & ampliandâ in Ecclesià veftrâ religione jam lapsa, ad unionem & conformitatem venerabilium ac religioforum virorum Abbatis & Conventûs Sancti Nicholay Arrowasie de licentiâ & consensu noftro , retento nobis ac pofteris noftris jure ac justitia Dyocesis in ipfà Ecclesiâ vestra per omnia , non levitatis ducti confilio, advolaveritis , viris discretis Dominis Johanne

quondam veftro Prepofito, Petro dicto de Davantria, Camerario, ac Florentio , Canonicis ibidem, procuratoribus à vobis propter hoc constitutis cum poteftate & mandato speciali subiciendi ipsum Prepositum & capitulum ac singulos de capitulo vestro jurisdictioni Abbatis Arrowasie ac generalis capituli Ordinis ejusdem in ipfo capitulo generali vel extrà capitulum ipsum ubicumque & coram quibuscumque satisfuerit & necesse , prout eisdem tam in capite quàm in membris alie Ecclesie ejusdem Ordinis sunt subjecte, ac omnia alia & fingula faciendi que circà hujus negotium neceffaria fuerint & requisita, ratum habituri & gratum quicquid per predictos procuratores seu alterum eorum in folidum conftitutos in premissis omnibus & singulis ac circà ea necessaria procurata fuerint live acta prout hoc in procuratorio eis dato ac figillis dicti Prepositi & capituli figillato pleniùs dicitur contineri ; dictique procuratores hujus potestate ac mandato eis tradito & in se recepto propter ipsum unionis negotium in presentiâ venerabilium virorum Domini Andree Abbatis & Conventus Sancti Nicholay Arrowasie constituti se proprio nomine Prepositum & capitulum vestrum predictos ac singulos de ipfo capitulo procuratorio nomine pro eisdem ipfi Abbati Arrowasie tamquam Patri & Ecclesiam suam Ecclesie Arrowasie tanquam Matri immediate ac ipfi generali capitulo ejusdem Ordinis spontanee subjecerunt, & ad hoc ut de cetero secundum tenorem privilegiorum di&torum Abbatis & capituli Arrowasie ac eorumdem ftatuta in perpetuum se habere ac gerere debeant in regimine & convictu firmiter obligarunt, dicto Abbate de voluntate & consensu Conventûs sui vos ad unionem & confraternitatem Ecclesie sue immediate & Ordinis paterno affectu & jocundis amplexibus admittente , ac Ecclesiam vestram inter dilectas Ecclesie sue filias connumerante, vos omnes & singulos in

ас

« 이전계속 »