페이지 이미지
PDF
ePub

filios Ordinis & fratres recepit, concedens vobis ut quàm cito habitum Ordinis & modum vivendi fecundum ejusdem observantiam ftatutorum vobis assumeretis, in ipsis permanentes suorum privilegiorum adjutorio ficut & ceteri in Ecclesiis Ordinis ipfius commanentes Canonici gauderetis , prout hec omnia in litteris ipforum Abbatis & Conventûs Arrowafie nobis exhibitis vidimus contineri & in litteris Officialis Cameracensis super ipso negotio confectis etiam pleniùs dicitur contineri , & ne hujus unionis & fubjectionis vinculum tam pro fpiritualibus bonis quam temporalibus conservandis multis laboribus & sumptibus consummatum , aliquis hiis temporibus aut futuris Prelatus sive Canonicus vel Conversus vestre Ecclesie versutiâ diaboli instigante impediat seu audeat contraire, accessit ad nos prediētus Dominus Johannes ipsius negotii procurator , petivitque humiliter à nobis ipsum prout rite est factum confirmari : nos vero considerantes quod ex officii nostri debito quod licet immeriti disponente Domino gerimus, religiosa loca divino cultui mancipata oculo tenemur paterne provisionis respicere , & ut ipfius religionis Ordo inviolabiliter conservetur , promptam sollicitudinem adhibere , quo circa in Christo dile&ti, pro obfervantià Ordinis & religionis Monasterii veftri prout debemus solliciti & vigiles existentes, unionem & subjectionem ipsam fecundum ejus tenorem & formam in litteris fuper hoc confe&tis expressam, ratam & gratam habentes , eandem falvo nobis ac pofteris noftris jure nostro ac justitià Diocefanâ confirmamus per presentes , & ut in ea firmiter perfiftatis piis exhortationibus commonemus , statuentes ut nulli omninò vestre Congregationis Prelato, Canonico aut Converso hiis temporibus aut futuris contra hanc unionis & subjectionis formam & nostre confirmationis paginam liceat aliquid attemptare ; contrarium verò ex comtemptu facientes , quos, nisi infrà triduum in

capitulo veftro publicè fuum reatum recognoscant & ab attentato resipiscant , in hiis scriptis à divinis suspendimus, pro suspensis habeatis, nec ad divina admittatis eofdem quoufque suum errorem publicè emendaverint fecundùm Ordinis instituta. Datum & actum anno Domini M. CC. octuagesimo octavo, craftino Palmarum.

No.

Gilles , Abbé d'Arrouaise & Général, fait citer au prochain XXXV. 7 Mars

Chapitre, Swantofan , ancien Abbé de Sainte Marie 7306. n. 1.

de Breslau &c. EGIDIUS

GIDIUS permissione divinâ humilis Pater Abbas Monafterii Sancti Nicholai in Arroysiâ totiusque Ordinis Arroysie, religiosis viris dilectis nobis in Chrifto filiis , Gallo Priori Ecclesie Sancte Marie Virginis in Vratislavià Ordinis noftri predicti , necnon Danieli diete Ecclesie Canonico ac Christino Preposito Sancti Spiritûs, ejusdem Ordinis, salutem in Domino sempiternam. Vobis in virtute Sancte obedientie districte precipiendo mandamus & fub pena suspensionis & excommunicationis, quatinus citetis peremptorie coram nobis Arroyfie ad inftans generale capitulum proximò venturum religiosos viros Swantollanum quondam Abbatem diete Ecclesie Sancte Virginis , Philippum, Nicholaum Kassel & Henricum Calyum, Canonicos dicte Ecclesie, personaliter Abbati di&ti loci super objectis & obiciendis ab ipfo Abbate contra ipfos in dicto capitulo generali responsuros , & juri quantùm debuerint parituros , ac penam pro delictis suis recepturos secundum Ordinis disciplinam : ad quod quidem Capitulum citetis ipsum Abbatem & ipse per se vel per alium competenter compareat ,

dicturus & propositurus quicquid dicere & proponere contrà ipfos Canonicos fuos

ibidem

ibidem voluerit, nec non responsurus eisdem fi quid contra eum obicere voluerint , cum intimatione ipsis Abbati & Cananicis ex parte nostra, scilicet quod five ad dictum capitulum venerint five non, nos nichilominùs contrà ipfos & contra quemlibet ipforum procedemus ut jus erit , & quid indè fece ritis, sub sigillo auctentico nobis ad di&tum capitulum fideliter refcribatis : vobis enim quantum ad hoc vices noftras committimus , ita tamen quod fi in hiis exequendis non potueritis interesse omnes , vos, preposite, una cum altero ipforum Da. nielis & Prioris nichilominùs exequamini. In quorum testimonium presentibus litteris sigillum noftrum nos Pater Abbas predictus duximus apponendum. Datum anno Domini M. CCC. quinto, feria secundâ poft Dominicam quà cantatur oculi mei.

[blocks in formation]

Nicolas , Abbé de Sainte Marie de Breslau, rend compte au
Général des troubles arrivés dans sa Maison ,

de son élection & Co
VENERABILI in Christo Patri & Domino Reverendo. ...
miseratione divinâ Abbati Arroasiensi, universali Patri & capiti
totius Ordinis hujusmodi, Nycolaus suorum subditorum licet
immeritus, humilis Abbas Ecclesie Sancte Marie Virginis in
Wratislavià de Provincia Polonie , debite subjectionis honorem,
reverentiam omnimodam & obedientiam filialem. Locum divinis
provisionibus Deputatum Ecclesiam ac Monasterium veftrum
Beati Nycolai Arroasie caput esse noftri Ordinis votivis &
debitis studiis recognosco; in longinquo quoque positus Pater-
nitati vestre me per presentes litteras recommendo, & quoniam
omnes de Ordine noftro & precipuè Abbates vobis tanquam
capiti suo obedientiam & subjectionem tenentur impendere ,

Ooo

ego ipse qui me fubditorum veftrorum minimum reputo , in vobis locavi fiduciam fpei vice , & inter devotos filios vestros computari desiderans , omnimodam obedientiam per has meas litteras ac procuratorem meum presentem Magiftrum odonem natione Frisonem, peritum in jure Canonico, vobis exhibeo tam in obsequio, spiritualium amministratione , quam in cura temporalium vobis humiliter fubmittens. Quia verò insinuare auribus Superiorum diligenter ftatum expedit subditorum, idipsum facio fperans à Patre Patrum paterne confolationis antidotum , compaffionis benigne folatium & remedium consequi salutare. Ecce Reverentie vestre presentibus innotesco quod cùm olim predecessor meus cui immediate faccessi, per venerabilem Patrem Dominum Nycolaum tunc Ostiensem & Velletrensem Epifcopum Cardinalem, in partibus noftris Apoftolice sedis legatum, amotus fuisset ab officio Abbatie , ne Monasterium noftrum per vacationem diutinam in temporalibus & fpiritualibus dispendium fui ftatûs aliqualiter sustineret, Prior & Conventus Ecclesie nostre convenerunt in unum ad terminum qui ele&tioni faciende prefixus erat peremptoriè ut in ipsius vacatione providerent per electionem Canonicam de Abbate. Habitis autem inter nos diversis tractatibus quam formam vellemus affumere eligendi, placuit nobis per formam procedere scrutinii, que fecundum jus Canonicum in electionibus viam esse ordinariam comperiebatur , & eam debito modo totaliter obfervantes, cùm poft alia in communi publicatum effet scrutinium , repertum fuit quòd ego, qui tunc eram Prepofitus domûs nostre, à vigenti duobus fratribus de Conventu fui in scrutinio nominatus. Alius etiam nomine Philippus, frater noster , .in scrutinio fuerat nominatus. Ego verò quem major & sanior pars totius capituli in eligendum nominaverat per unum de scrutatoribus , ficut juris erat, auctoritate omnium qui me in

scrutinio nominaverant eligendum, presente toto Conventu , consentientibus omnibus , nullo contradicente, electus extiti in Abbatem, & electioni de me facte canonice mox consenfi. Pofteà verò ex intervallo fratres qui prediétum Philippum nominaverant, ipfum eligere atemptarunt & fic apud nos due electiones facte fuerunt in discordià successive, que coram Dyocefano noftro in judicio fuerunt aliquanto tempore ventilate & utraque pars electionem suam petivit ab ipso humiliter confirmari. Cum autem tractu temporis electionum cause coràm predicto Domino Episcopo non possent commode terminari , justis de caufis ad memoratum Dominum Cardinalem Episcopum & Legatum in premislis electionum negotiis fuit legitimè appellatum , & datis ab eodem Domino Legato nobis dicendi copiis, tandem coram suo Cancellario Doctore decretorum super premiffis utrique parti judice dato, satis fuit in judicio litigatum. Pofteà favente Deo supradictus Dominus Legatus Cardinalis omnem litem hujusmodi ad concordiam traxit, meque in Abbatem folempniter confirmavit , ac demùm michi suis manibus in presentia Episcoporum & Abbatum plurimorum benediétionis gratiam miniftravit. Qui Cardinalis Christi gratiâ Suffragante , in summum Pontificem assumptus atque felicis recordationis Benedictus Papa undecimus est vocatus, subitoque , quod cum dolore refero, transiit ex hoc mundo : qui tamen', ut fperandum eft, pio exitu vitam hanc feliciter terminavit. Hec igitur Pater & Domine , dudum vobis propofueram intimare ; sed propter frequentem corporis mei egritudinem multis notam ad vos personaliter venire non potui ut cupivi , nec propter tam remoti distantiam inineris hoc omisi, fed etiam ob malum ftatum terre nostre qui apud nos eft multipliciter pertubatus. Undè peto ut super hiis habeat me vestra gratia excusatam. Vestre quoque Paternitati, non fine gravi

« 이전계속 »