페이지 이미지
PDF
ePub

insidias humani generis hoftis exilium ex Hyberniâ patiuntur , ne in spiritus desolatione remaneant, pro tuo Pastorali zelo in Domino commendatos habeat, ac eosdem religiosà charitate recipiat & pertractet , ne miserè devagari cogantur , sed in tuâ mansione altiffimo famulatum exhibere valeant. Ita Paternitatem tuam facturum fperamus, eidemque interim divinorum charismatum incrementa ex animo precamur.

Paternitatis tuæ ftudiosus

+ Cardinalis Carpineus.

Romæ 2a Martis 1699.

1700.

Requéte de Frere Guillaume Hénégan, Chanoine Régulier No. LXI. d'Irlande, à l’Abbé Hatté, pour lui demander

un afile à Beaulieu.
REVERENDO admodum Patri ac Domino , Domino Abbati
Ecclesiæ Sancti Nicolai de Arroasiâ , totius Congregationis suæ
Arroasianæ Patri Generali, Frater Guillielmus Hénégan Monasterii
Beatæ Mariæ de Conga, Diæcesis Tuamensis in Hibernia
Canonicus Regularis , Reverentiam & honorem.

Azylum, Reverende Pater , quod hìc inter brachia veftræ charitatis fugiens de Sodomis & fuburbanis Gomorrhæ, id est persecutionem principis infidelis declinans , patriâ meâ, proprioque pulsus Monasterio reperi, me fortiter impellit ut mutuam pro posse meo Fatribus meis eadem de causâ dispersis vicem reddam , acceptum ratus me in hoc Deo præstiturum obsequium, dietisque Fratribus meis solamen non modicum , & levamen ; quare Reverendæ admodum Paternitati vestræ hocce libello humiliter supplico quatenùs Abbatiam Beatæ Mariæ de Belloloco vestri Ordinis & Congregationis, Diæcesis Boloniensis ,

nunc penitùs vacuam & religiosis deftitutam, mihi fratribusque meis dispersis adunandis, salvo femper jure Abbatis illius Ecclefiæ de Belloloco ac vestro , concedere dignemini ac velitis victuris inibi fecundum ftatuta vel quæ nunc observantur apud vos, vel quæ in vestro primo capitulo generali faciendo observanda decernentur. Sperans igitur fore ut pro gloriâ Dei fupplicationi nostræ benignè & ex visceribus charitatis annuatur, Deum pro vestrâ dominatione ac totâ societate fuâ, ego & fratres mei, humillimi vestri indesinenter exorabimus.

F. GUILLIELMUS HÉNÉGAN.

i Mars 1700.

N°.LXIII. L'Abbé Hauté, en qualité de Général de la Congrégation

d'Arrouaise, accorde aux Irlandois la Mense

Conventuelle de Beaulieu. Dilecto nobis in Christo Fratri Domino Guillelmo Hénégan Abbatiæ Beatæ Mariæ de Congâ in Hiberniâ, Diæcesis Tuamensis, Canonico Regulari Presbitero, Augustinus Ecclesiæ Beati Nicolai de Arroasiâ, Ordinis item Canonicorum Regularium Divi Augustini , Dioecesis Attrebatensis, Abbas, necnon totius Congregationis suæ Arroasianæ Pater Generalis, sinceram in Domino charitatem. Petitio tua , Frater Reverende , continet ut Abbatiam Beatæ Mariæ de Belloloco noftræ Congregationis membrum, Diæcefis Boloniensis, nunc penitùs vacuam Religiosis deftitutam, tibi Fratribusque tuis, causà fidei, Patriâ Monafterioque pulsis ac dispersis, a te adunandis, salvo semper in omnibus jure Abbatis illius Ecclefiæ de Belloloco ac noftro, concedere dignemur ac velimus, vi&uris inibi fecundum ftatuta vel quæ nunc obfervantur apud nos, vel quæ in nostro primo

ac

capitulo generali faciendo observanda decernentur, & in hoc putas acceptum te Deo præsticurum obsequium dictisque Fratribus tuis non leve solamen & levamen ; quia igitur rationabilibus votis annuere & juftis poftulationibus vestris effectum facilem indulgere exigit lex charitatis & ordo postulat æquitatis, ea propter in Domino chariffime, tibi tuisque in Christo Fratribus , licentiam damus & facultatem in præfatâ Ecclesiâ de Belloloco commorandi, regulariter vivendi, & divina officia ut potueritis persolvendi, teque insuper Priorem illius nominamus ac constituimus, tibi tuisque confratribus poteftatem in posterùm utendi fruendique omnibus bonis , privilegiis, immunitatibus & juribus tam in spiritualibus quàm in temporalibus, quibus olim Canonici Regulares præfatæ Abbatiæ gavisi sunt , concedimus , falvo semper in omnibus jure noftro ac alieno. Datum in Abbatiâ noftrâ de Arroasiâ , die primâ Martii , anno Domini millesimo , septingentesimo, sub signo sigilloque noftris, necnon Secretarii nostri chirographo.

AUGUSTINUS HATTÉ Abbas Arroasie.

DELEVACQUE Secret. avec paraphe.

Scellé du Sceau particulier de l'Abbé.

1702.

Placet pour demander le rétablissement des Chapitres généraux. No. LXIV.

AU ROI. REMONTR

EMONTRENT très-humblement les Abhés d'Arrouaise , d'HéninLiétard, de Choques, de Ruisseauville , de Mareuil, Chanoines Réguliers de l'Ordre de Saint Augustin , en la Province d'Artois, & le Prieur de Clerfay aussi du même Ordre en Picardie ,

tous membres de la Congrégation d’Arrouaise, qu'ils désirent rétablir les Assemblées ou Congrégations qu'ils avoient coutume par ci-devant de tenir pour le bien & la conservation de la discipline religieuse, lesquelles depuis longtems ont été interrompues par les guerres qui ont ravagé leurs Provinces, ruiné & défolé de fond en comble plusieurs de leurs Abbayes , & par la diversité des dominations.

Pour quoi ils supplient très-humblement Votre MAJESTÉ de leur donner la permission de s'assembler en Congrégation dans l'Abbaye d’Arrouaise Chef d'icelle au Pays d'Artois, comme ils ont fait par le passé, pour y traiter du bon ordre monastique & des moyens pour le conserver & le rétablir en ce qu'il pourroit avoir été altéré par les injures & les malheurs des tems paffés. Cette grace leur sera d'autant plus agréable , qu'elle leur donnera moyen d'offrir en commun à Dieu leurs vaux & leurs sacrifices pour la santé précieuse & la prospérité de Votre MAJESTÉ & de toute la Famille Royale.

AUGUSTIN HATTÉ Abbé d'Arrouaise. CHARLES Abbé d'Hennin. CHARLES Abbé de Chocques. GRÉGOIRE Abbé de Ruisseauville. Louis Abbé de Marcul. F. HYACINTHE LEFEBVRE Prieur de Clairfay.

[graphic]

PRÉFACE HISTORIQUE

DE GAUTIER.

[ocr errors]

UONIAM paucitas dierum hominum finitur brevi, & quasi militia est vita hominis fuper terram, in hujus mundi campo pugnantium pro tempore successiones, gefta fortia & preclara penitùs ignorantur, & pro brevitate temporis & facili ejus transitu quo nichil excurrit velociùs , elabuntur, nisi tenacibus exarata litteris ad pofterorum memoriam alicujus industriâ transferantur. Cum enim juxtà illud Poeticum, etas omnia ferat, & procaciter insistens transeuntibus oblivio quicquid apud homines agitur ventre sue capacitatis absorbeat , fola viriliter ei se opponens, & adverfùs eam quicquid habet virium exerens , felicem memoriam scriptura perpetuat, & ne quid elabi pollit obtinens, quicquid transierit supervenientibus generationibus quasi presens sit jugiter representat. Hujus igitur rationis intuitu, Religiofi & Deo dediti viri qui mundum & ea que in mundo funt pro Christi nomine relinquentes, & quicquid possederunt commune facientes, crucifixum Dominum , crucem fuam post ipsum bajulando, sequuntur , temporalia cuncta non in affectu sed in usu necessitatis habentes, ea que ad suas suorumque necessitates sufficere poffint admittere folent; & ne à contemplationis arce & optimâ parte Marie nec puncto temporis disturbentur, Marthe sollicitudinem quibufdam de suis delegare student , quia cum Rachelis amplexibus affectuosiùs delectentur, folam in liâ oculorum lippitudinem non autem fecunditatem

« 이전계속 »