ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

capitulo generali faciendo obfervanda decernentur, & in hoc putas acceptum te Deo præftiturum obfequium dictifque Fratribus tuis non leve folamen & levamen; quia igitur rationabilibus votis annuere & juftis postulationibus veftris effe&tum facilem indulgere exigit lex charitatis & ordo poftulat æquitatis, ea propter in Domino chariffime, tibi tuifque in Chrifto Fratribus, licentiam damus & facultatem in præfatâ Ecclefiâ de Belloloco commorandi, regulariter vivendi, & divina officia ut potueritis perfolvendi, teque infuper Priorem illius nominamus ac conftituimus, tibi tuifque confratribus poteftatem in posterùm utendi fruendique omnibus bonis, privilegiis, immunitatibus & juribus tam in fpiritualibus quàm in temporalibus, quibus olim Canonici Regulares præfatæ Abbatiæ gavifi funt, concedimus, falvo femper in omnibus jure noftro ac alieno. Datum in Abbatiâ noftrâ de Arroafiâ, die primâ Martii, anno Domini millefimo, feptingentefimo, fub figno figilloque noftris, necnon Secretarii noftri chirographo.

AUGUSTINUS HATTÉ Abbas Arroafie.

DELEVACQUE Secret. avec paraphc.

Scellé du Sceau particulier de l'Abbé.

Placet pour demander le rétablissement des Chapitres généraux. N°.LXIV.

REMONTRENT

AU ROL

EMONTRENT très-humblement les Abbés d'Arrouaise, d'HéninLiétard, de Choques, de Ruiffeauville, de Mareuil, Chanoines Réguliers de l'Ordre de Saint Augustin, en la Province d'Artois, & le Prieur de Clerfay auffi du même Ordre en Picardie,

1702.

tous membres de la Congrégation d'Arrouaife, qu'ils défirent rétablir les Affemblées ou Congrégations qu'ils avoient coutume par ci-devant de tenir pour le bien & la confervation de la difcipline religieufe, lesquelles depuis longtems ont été interrompues par les guerres qui ont ravagé leurs Provinces, ruiné & défolé de fond en comble plufieurs de leurs Abbayes, & par la diverfité des dominations.

Pour quoi ils fupplient très-humblement Votre MAJESTÉ de leur donner la permiffion de s'affembler en Congrégation dans l'Abbaye d'Arrouaife Chef d'icelle au Pays d'Artois, comme ils ont fait par le paffé, pour y traiter du bon ordre monaftique & des moyens pour le conferver & le rétablir en ce qu'il pourroit avoir été altéré par les injures & les malheurs des tems paffés. Cette grace leur fera d'autant plus agréable, qu'elle leur donnera moyen d'offrir en commun à Dieu leurs vœux & leurs facrifices pour la fanté précieufe & la prospérité de Votre MAJESTÉ & de toute la Famille Royale.

AUGUSTIN HATTÉ Abbé d'Arrouaife. CHARLES Abbé d'Hennin. CHARLES Abbé de Chocques. GRÉGOIRE Abbé de Ruiffeauville. LOUIS Abbé de Maroeul. F. HYACINTHE LEFEBVRE Prieur de Clairfay.

[graphic]

PRÉFACE HISTORIQUE

QUONIAM

DE GAUTIER.

UONIAM paucitas dierum hominum finitur brevi, & quafi militia eft vita hominis fuper terram, in hujus mundi campo pugnantium pro tempore fucceffiones, gefta fortia & preclara penitùs ignorantur, & pro brevitate temporis & facili ejus tranfitu quo nichil excurrit velociùs, elabuntur, nisi tenacibus exarata litteris ad pofterorum memoriam alicujus industriâ transferantur. Cum enim juxtà illud Poeticum, etas omnia ferat, & procaciter infiftens tranfeuntibus oblivio quicquid apud homines agitur ventre fue capacitatis abforbeat, fola viriliter ei se opponens, & adverfùs eam quicquid habet virium exerens, felicem memoriam fcriptura perpetuat, & ne quid elabi poffit obtinens, quicquid tranfierit fupervenientibus generationibus quafi prefens fit jugiter reprefentat. Hujus igitur rationis intuitu, Religiofi & Deo dediti viri qui mundum & ea que in mundo funt pro Christi nomine relinquentes, & quicquid poffederunt commune facientes, crucifixum Dominum, crucem fuam poft ipfum bajulando, fequuntur, temporalia cuncta non in affectu fed in ufu neceffitatis habentes, ea que ad fuas fuorumque neceffitates fufficere poffint admittere folent; & ne à contemplationis arce & optimâ parte Marie nec puncto temporis disturbentur, Marthe follicitudinem quibufdam de fuis delegare ftudent, quia cum Rachelis amplexibus affectuofiùs dele&tentur, folam in liâ oculorum lippitudinem non autem fecunditatem

ventris abhorrent. Sed quia Chriftum audiunt perfepè loquentem, fi de mundo fuiffetis, mundus quod fuum erat diligeret, nunc autem quia de mundo non eftis, proptereà odit vos mundus, à mundi filiis in poffeffione dumtaxat temporalium que de mundo habent & mundi funt perfecutionem continuam patiuntur, ad quorum reprimendam inftantiam, ea que poffederint litterarum aftipulatione fervare, & ne proceffu temporis elabantur, ad pofterorum memoriam transferre nituntur; ad exerendum etiam fpiritalem gladium adverfùs eos qui fuper hiis que de munificentiâ Regum & Principum vel oblationibus fidelium poffident ipfos impetierint, Chrifti vicarios adfcifcunt, & ad confirmationem fibi collatorum tam fummorum quàm Dyocefanorum Pontificum litteralibus inftrumentis Bullâ vel figillo ornatis fe muniunt. Sed quia tam conferentium quàm confirmantium tot funt privilegia quod elemofine, non ab re vifum eft quibufdam Ecclefiarum Prelatis in unum corpus cuncta redigere, ne dum feruntur, exploduntur, leguntur, instrumenta vel figilla rumpantur, & ut legentes dum in unum omnia collecta perfpexerint, quid cui negotio conveniat, quomodo collatis confirmatio refpondeat faciliùs agnofcere & tenaciùs retinere poffint. Horum igitur provocatus exemplis, ego omnium miniftrorum Ecclefie minimus, fratrum Arroafienfium fervus indignus cuneta que apud nos fcripta erant ad poffeffiones hujus Ecclefie pertinentia fub uno corpore colligere ftudui; & ut faciliùs invenias quid volueris, ipfum corpus per fingula capitula diftinguere, & distincta cum fuis numeris in principio hujus operis affigere dignum duxi. Libet autem in hâc prefaciunculâ paululùm evagari, & de tempore fundationis & meritis fundatorum hujus Ecclefie que à majoribus noftris veraci relatione didici rationem reddere, fub quibus etiam prefulibus & Paftoribus five Patronis domus ifta ufque ad hec tempora

noftra viguerit futurorum memorie commendare. Hic itaque locus fuper ftratam publicam conftitutus, in filvâ que dicitur AridaGamantia fitus, que quidem filva à Caftro quod encra dicitur ufque ad fluvium Sambre tunc temporis continua protendeba

tur,

olim fpelunca latronum fuerat, undè & hunc quidam Truncum Berengarii ab ejusdem nominis latronum principe vulgò denominant, pro eo quod poft mortem ejus folitos effe ferunt fatellites illius trunco quem cavaverant captos à fe quoflibet prefentare, infrà quod quidam ex ipfis quafi idem Berengarius loquens, fummam captivis redemptionis imponebat, quam nulli minuere vel mutare liceret. Sed & in hiftoriâ paffionis fanctorum Luglii & Lugliani Hibernienfium, quorum corpora apud caftrum quod Mons-defiderii dicitur in Ecclefiâ venerantur, perfpicuè fcriptum legitur quòd idem fancti per has regiones tranfeuntes per manus impiorum, predicti videlicet Berengarii & Fratrum fuorum Bovonis & Hefcelini & eorum complicum fuerunt martyrio coronati. Sed quia hoc fcelus in pago Teruanenfi fuiffe afferit perpetratum, luce clarius apparet eofdem impios non in hoc tantum loco, fed & in finitimis circumquaque locis & maximè per ftratas publicas longè latèque difcurrentes, quamdiù licuit, fuam exercuiffe & protelasse malitiam. Poft multos itaque decurfi temporis annos, in hoc adhuc loco latrociniis & infidiis pleno, in Epifcopatu Cameracenfi & confinio Flandrenfis & Viromandenfis comitatûs, circà annum Dominice Incarnationis M. XC. ut certiùs comperire potuimus, in Trinitatis nomine congregati heremite tres, ut ubi habundavit delictum, fuper habundaret & gratia, cellam fibi ad ferviendum Domino ftatuunt, oratoriumque in honore Sancte Trinitatis & Sancti Nicolai Pontificis, cujus ex recenti tranflatione crebra tunc per orbem divulgabantur miracula, conftruunt, tectum-que ejus & parietes miricis & foliis

« ÀÌÀü°è¼Ó »