페이지 이미지
PDF
ePub

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos Eolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. Aut tu, si poteris, celeres tibi sume jugales, Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; At queis Triptolemus Scythicas devenit in oras, Gratas Eleusina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburga moenia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci: Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

5

10

15

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,
Me faciunt alia parte carere mei!

Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;

20

Quamque Stagyrites generoso magnus alumno, 25
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

5 Sicanio] The two first syllables of 'Sicanius,' are used either long or short.

5 frænantem] Ov. Met. xiv. 224,

'Eolon Hippotaden frænantem carcere ventos.

Warton.

24 Cliniadi] Alcibiades, the son of Clinias, descended from

a son of the Telamonian Ajax. Warton.

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.

Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

41

45

Mulcentem gremio pignora chara suo. Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum Versantem, aut veri biblia sacra Dei: Coelestive animas saturantem rore tenellas; Grande salutiferæ religionis opus. Utque solet, multam sit dicere cura salutem, Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa moVerba verecundo sis memor ore loqui: [destos, Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem; Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55 Icaris a lento Penelopeia viro.

83 viderat] Some editions 'vidit,' as Tonson's, in 1695, and 1727.

Todd.

49 modestos] Ov. Am. iii. vi. 67.

'Illa oculos humum dejecta modestos.' Warton.

30

35

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces:
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor;

60

65

70

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,
Et sata carne virum jam cruor arva rigat;
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos;
Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,
Fugit et ærisonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,
Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

[ocr errors]

84 solus] Ov. Met. xiv. 217, Solus, inops, exspes,' &c. Warton.

75

8)

85

90

Sede peregrina quæris egenus opem. Patri dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus ; Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique, Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, Eternaque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus: Talis et horrisono laceratus membra flagello, Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum Finibus ingratus jussit abire suis.

100

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, 105
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obṣitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

110

100 Sidoni] Jezebel, the wife of Ahab, daughter of Ethbaal, king of the Sidonians. Warton.

106 decolor] Exsanguisque Metus.' Stat. Theb. vii. 49. and Milton ad. Quint. Nov. 148. (Syl. Liber.)

Ille tibi custos, et pugil ille tibi; Ille Sionææ qui tot sub mœnibus arcis Assyrios fudit nocte silente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras 115
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,

Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125
Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO ETATIS 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

5

128 Et] For many obvious reasons, 'At' is likely to be the true reading. Warton.

6 mihi] This change of person from 'Nobus' in the former line, again occurs.

« 이전계속 »