페이지 이미지
PDF
ePub

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.

10

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli, 15
Perque vagas nubes corpore liber eo; [tum,
Perque umbras, perque antra feror penetralia va-
Et mihi fana patent interiora Deum;
Intuiturque animus toto quid agatur olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint isto reddita dona modo.

20

Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis, 25
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. 30
Jam sol Ethiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

9 Castalis] Buchanan, El. 1. 2. p. 31. Grataque Phœbæo Castalis unda choro.' Warton.

30 perennis] 'Quotannis,' ed. 1645; and so Tickell and Fenton. Salmasius observed the false quantity. See Salm. Respons. p. 5. ed. Lond. Warton.

32 aurea] Ov. Art. Am. i. 549,' aurea lora dabat.' Warton.

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cœleste Bootes Non longa sequitur fessus ut ante via ; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo:

35

40

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,
Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas ;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.

Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles,
Quid juvat effœto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herba:
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

50

55

Et cupit amplexus, Phoebe, subire tuos ; Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?

Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

60

51 Eolides] Cephalus. Ov. Met. vi. 681, vii. 672. Warton. 58 omniferos] Buchanan Ma. Calend. p. 35, 'Omniferos pandens copia larga sinus.' Todd.

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos, Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos, Tænario placuit diva Sicana Deo. Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores, Mellitasque movent flamina verna preces : Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala, Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores Terra, nec optatos poscit egena toros; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos : Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo In vespertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno Hesperiis recipit cærula mater aquis?

05

70

75

80

Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lympha?

Dia quid immundo perluis ora salo?

Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra, Huc ades, ardentes imbue rore comas.

83 Quid] Compare Ov. Ep. Heroid. vi. 47, 'Quid mihi cum Minyis?' &c. Warton.

83 Tethy] Casimir constantly gives the wrong quantity to this word.

Mollior egelida veniet tibi somnus in herba;
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
fusa rosas:

Aura humentes corpora
per
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phoebe, tuo sapientius uteris igni:
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt:
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,

رو

95

100

Triste micant ferro tela corusca novo, Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amœni gaudia veris, Virgineos auro cincta puella sinus :

110

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor, Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, 18

VOL. III.

115

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri, cum sera erepuscula surgunt, Pervolitant celeri florea rura choro,

Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

120

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis, Per juga, per solos expatiantur agros. Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125 Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus, Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes; Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri, Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto, Nec vos arborea dii precor ite domo. Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla: quid ad nimbos aspera tela redis? Tu saltem lente rapidos age, Phoebe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo.

130

135

140

122 Semicaper] Ov. Fast. iv. 752. Metam. xiv. 515. 'Semicaper Pan.'

Warton.

129 latet] See Hor. Od. i. ix. 21, and Virg. Ecl. iii. 64.

Bowle

« 이전계속 »