페이지 이미지
PDF
ePub

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

MITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camcnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decem-
brem,

6

10

Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris, Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ

Mista Thyoneo turba novena choro

5 carmine] The vowel made short before sc.

15

Naso Corallais mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ, non sata vitis erat.

20

Quid nisi vina, rosasque, racemiferumque Lyæum, Cantavit brevibus Tëia Musa modis?

30

Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho,
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,
Numine composito, tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat arguta molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremula quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum

19 mala] Ov. Ep. Pont. iv. ii. 20.

'Et carmen venâ pauperiore fluit.' Warton.

40

20 epula] Ov. Ep. Pont. i. x. 31. 'Non epulis oneror.' 1. iii. 51. 'Non ager his pomum, non dulces porrigit uvas.' Warton.

Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum, Quale repentinus permeat ossa calor,

Perque puellares oculos, digitumque sonantem, Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

50

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero:
At qui bella refert, et adulto sub Jove cœlum,
Heroasque pios, semideosque duces,

55

Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parce, Samii pro more magistri,
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque e puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta ju-
ventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus :

Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis,
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon, edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,

65

[ocr errors]

74

Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora Jovem.
At tu siquid agam scitabere (si modo saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cœlesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris ;
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere tur-
Et subito elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

80

[mas,

Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis ; Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEG. VII. ANNO ÆTATIS 19.

NOSDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, noram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas,

90

79 Perseia] Circe was the daughter of the sun, and, as some say, of Hecate. Ov. Met. vii. 74. Rem. Amor. 269.

90 recitem] Ov. Ep. Pont. iv. ii. 37. &c. And Trist. iv. i. 18. Warton.

Warton.

'Hic, mea cui recitem,'

5

Conveniunt tenero mollia bella duci :

Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos, Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.

10

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim Deus ullus ad
Promptior, et duplici jam ferus igne calet. [iras
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem
Nec matutinum sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis;
Prodidit astantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;

20

Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,
Thiodamantæus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares, 25
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit:
Nunc mea quid possit dextera, testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;

21 Talis] The line is from Tibullus, iv. ii. 13.

Talis in æterno felix Vertumnus Olympo.' Warton.

24 Naide] Wrongly printed 'Naiade.'

30

« 이전계속 »