페이지 이미지
PDF
ePub

Si destinatum pellere dextera

Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Emathiâ jacuisset Oetâ:

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta :
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulmenque avitum,

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque, O alumno major Apolline,

11 Nessi] Hor. Epod. xvii. 31.

'Atro delibutus Hercules

Nessi cruore.' Warton.

15

20

25

18 Telegoni] Ov Ep. Pont. iii. i. 123. • Telegonive parens.' Absyrtus is called 'Ægialius' by Justin. H. Lib. xlii. c. 3. Verba Hecateia' is from Ov. Metam. xvi. 44. 'Hecateia carmina miscet.' Warton, Todd.

29 Tuque, O alumno] The 'O' is wrongly left open in this

verse.

29 Apolline] Certainly read 'Apollinis.' Warton.

Gentis togata cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis;
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria ;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque pollenti, tot atris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra precor tua

Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium

aci,

Subrideatque Ætnæa Proserpina ;

Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

30

35

40

45

IN QUINTUM NOVEMBRIS. ANNO ÆTATIS 17.

JAM pius extrema veniens Iäcobus ab arcto,
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit; jamque, inviolabile fœdus,

81 Cirrha] The third line of the Alcaic ends with two dissyllables Cirrha luget,' which can be defended

[ocr errors]

but by very

few examples from Horace. The accent ought also to be on

the fifth or sixth syllable.

48 calthe] See Prolusiones, p. 76.

Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros.
Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes ;
Regnaque olivifera vertit florentia pace :
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris:
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,

4 Anglica] Vowel made short before Sc.

15 olivifera] Ov. Fast. iii. 151.

'Primus oliviferis Romam deductus ab arvis.'

Warton.

28 Summanus] i. e. Pluto. Ov. Fast. vi. 731. Warton.

5

10

15

20

25

Equore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

30

33

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis. Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40 Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: 45 Qua volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent. Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines: a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,

81 opibus] Ov. Met. ii. 794.

'Opibusque et festâ pace virentem.' Warton.

48 Alpes] Lucan. i. 183.

'Jam gelidas Cæsar cursu superaverat Alpes.' Steevens.

50

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes: 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vespererat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Citharon.

65

His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70 Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fero

cem,

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus,

76

71 Typhlonta] I believe Milton is the first poet who has given names to the horses of Night. Spenser describes their colour. F. Q. i. v. 28. Warton.

« 이전계속 »