페이지 이미지
PDF
ePub

Lungi dal patrio lido

Spinse Zeusi l' industre ardente brama;
Ch' udio d' Elena il grido

Con aurea tromba rimbombar la fama,
E per poterla effigiare al paro
Dalle più belle Idee trasse il più raro.

Così l'ape ingegnosa

Trae con industria il suo liquor pregiato
Dal giglio e dalla rosa,

E quanti vaghi fiori ornano il prato ;
Formano un dolce suon diverse corde,
Fan varie voci melodia concorde.

Di bella gloria amante

Milton, dal Ciel natio, per varie parti,
Le peregrine piante

Volgesti a ricercar scienze ed arti;
Del Gallo regnator vedesti i Regni,
E dell' Italia ancor gl' Eroi più degni.

Fabro quasi divino,

Sol virtù rintracciando, il tub pensiero
Vide in ogni confino

Chi di nobil valor calca il sentiero ;
L'ottimo dal miglior dopo scegliea
Per fabbricar d' ogni virtù l' Idea.

Quanti nacquero in Flora,

O in lei del parlar Tosco appreser l'arte,

La cui memoria onora

Il mondo fatta eterna in dotte carte,

Volesti ricercar per tuo tesoro,

E parlasti con lor nell' opre loro.

Nell' altera Babelle

Per te il parlar confuse Giove in vano,
Che per varie favelle

30

40

50

Di se stessa trofeo cadde su 'l piano :

Ch' ode, oltr' all' Anglia, il suo più degno idioma Spagna, Francia, Toscana, e Grecia, e Roma. 60

I più profondi arcani

Ch' occulta la Natura, e in cielo e in terra,
Ch' a Ingegni sovrumani

Troppo avara talor gli chiude, e serra,
Chiaramente conosci, e giungi al fine
Della moral virtude al gran confine.

Non batta il Tempo l' ale,

Fermisi immoto, e in un ferminsi gl' anni,
Che di virtù immortale
Scorron di troppo ingiuriosi ai danni;
Che s'opre degne di poema e storia
Furon già, l' hai presenti alla memoria.

Dammi tua dolce Cetra,

Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all' Etra

Di farti uomo celeste ottiene il vanto;
Il Tamigi il dirà che gl' è concesso
Per te, suo cigno, pareggiar Permesso.

Io, che in riva dell' Arno

Tento spiegar tuo merto alto e preclaro,
So che fatico indarno,

E ad ammirar, non a lodarlo imparo ;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core,
Che ti prende a lodar con lo stupore.

70

80

Del Sig. ANTONIO FRANCINI,
Gentiluomo Fiorentino,

JOANNI MILTONI, LONDINENSI,

Juveni patriâ, virtutibus, eximio :

Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta, orbis terrarum loca perspexit, ut, novus Ulysses, omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt:

Cui in Memoriâ totus orbis; in Intellectu sapientia; in Voluntate ardor gloriæ; in Ore eloquentia; harmonicos cælestium sphærarum sonitus Astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium Naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ Philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ Autorum lectione, 'exquirenti, restauranti, percurrenti "

(At cur nitor in arduum ?) :

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, Reverentiæ et Amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert

CAROLUS DATUS, Patricius Florentinus, Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

ELEGIARUM LIBER.

ELEGIA PRIMA.

AD CAROLUM DIODATUM.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit et voces nuncia charta tuas ;
Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem Debet, at unde brevi reddere jussa velit. Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ, Meque nec invitum patria dulcis habet. Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum, Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles ; Quàm male Phœbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre Magistri, Cæteraque ingenio non subeunda meo. Si sit hoc exilium, patrios adiisse penates, Et vacuum curis otia grata sequi, Non ego vel profugi nomen sortemve recuso, Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro ;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut positâ casside miles adest,

IC

20

30

Sive decennali fœcundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba foro;
Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,
Et nasum rigidi fallit ubique patris ;
Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit amat :
Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat ;
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo ;
Interdum et lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit ;
Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,
Conscia funereo pectora torre movens ;
Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,
Aut luit incestos aula Creontis avos.

Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,
Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas,
Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,
Quæque fluit puro nectare tincta via,

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quæ fallax retia tendit Amor;
Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet
Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor !
Cedite laudatæ toties Heröides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem ;
Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon;

VOL. I.

S

40

50

60

« 이전계속 »