페이지 이미지
PDF
ePub

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum ;
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo;
Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum
Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.

Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti;
Crimina diminui quæ patuere solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui :
"Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.

Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

40

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces.

50

60

Supplicis ad mostas delicuere preces ; Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

70

Neve moras ultra ducere passus Amor; Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum ! In tibi finitimis bella tumere locis,

Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum concessit Thracia Martem; Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva;

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit, io terris, et jam non ultima Virgo

Creditur ad superas justa volâsse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria, dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus,
Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,
Æternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et, horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix;
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum
Finibus ingratus jussit abire suis.

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor ossa metus.

Sic etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus ;
Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris;
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aëre dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios posse videre lares."

ELEGIA QUINTA.

Anno ætatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque soluta gelu dulcè virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo

120

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pirenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.

10

Delius ipse venit (video Penëide lauro
Implicitos crines), Delius ipse venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,
Perque vagas nubes corpore liber eo;

Perque umbras, perque antra feror, penetralia vatum ;
Et mihi faną patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;
Profuerint isto reddita dona modo.

Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,
Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvâ, simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris uterque canat.
Veris, io! rediere vices; celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.
Jam sol, Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opaca,
Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo.

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac," ait, "hac certè caruisti nocte puellâ,
Phœbe, tuâ, celeres quæ retineret equos.’
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit
Cynthia, luciferas ut videt alta rotas,
Et, tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.

66

20

[ocr errors]

30

40

‘Desere,” Phœbus ait, “thalamos, Aurora, seniles; Quid juvat effœto procubuisse toro? Te manet Æolides viridi venator in herbâ ;

Surge; tuos ignes altus Hymettus habet." Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phœbe, subire tuos.
Et cupit, et digna est; quid enim formosius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce, coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

50

60

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phœbe; tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces;
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ ;
Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera (muneribus sæpe coemptus amor),
Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,
Et superinjectis montibus, abdit opes.

Ah! quoties, cum tu clivoso fessus Olympo
In vespertinas præcipitaris aquas,

80

"Cur te," inquit, "cursu languentem, Phœbe, diurno Hesperiis recipit cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? quid cum Tartesside lymphâ? Dia quid immundo perluis ora salo?

70

« 이전계속 »