페이지 이미지
PDF
ePub

Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ
Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amœnâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic, Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino :
Hic, incredibili fructûs dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenùs illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, "Heu quanto satius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tulisse animo! l'ossem ego avaritiam frænare, gulamque voracem : Nunc periere mihi et fœtus et ipse parens."

IO

[DE MORO.]

GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori
Quis bene moratam morigeramque neget?

AD CHRISTINAM, SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI.

BELLIPOTENS Virgo, Septem regina Trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis quas merui durâ sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero,
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra ;
Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

Elegiarum Finis.

SYLVARUM LIBER.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.

PARERE Fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
läpeti colitis nepotes.
Vos si relicto Mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu! moræ
Tentantur incassùm dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nessi venenatus cruore
Emathiâ jacuisset Etâ ;
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste Fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ ;
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine ;
Nec tela te fulmenque avitum,
Cæse puer genetricis alvo.

10

20

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus superstes, nec sine gloriâ ;
Nec puppe lustrâsses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata cum te viderit artibus

Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse Mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo

Crescant rosa calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis.
Elysio spatiere campo!

IN QUINTUM NOVEMBRIS.
Anno ætatis 17.

JAM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latèque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Fortè per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mosta futuros.
Hic tempestates medio ciet aëre diras;

30

40

10

Illic unanimes odium struit inter amicos;
Armat et invictas in mutua viscera gentes,
Regnaque oliviferâ vertit florentia pace;
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus ;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibusque et festâ pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ
Efflat tabifico monstrosus ab ore Typhoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis ;
Atque "Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
40
Inveni" dixit; "gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.”
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis :
Quà volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes,

20

30

Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ
Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini;
Dextra veneficiis infamis Hetruria; nec non
Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem :
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro), fremitusque canentûm
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum :
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.

70

Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes); At vix compositos somnus claudebat ocellos Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentûm, Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis ; Barba sinus promissa tegit; cineracea longo Syrmate verrit humum vestis; pendetque cucullus Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,

50

60

80

« 이전계속 »