MANSUS. Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus ; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20. Fra cavalier magnanimi e cortesi Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phobi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci. Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ, Te pridem magno felix concordia Tasso Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit : Nec Manes pietas tua chara fefellit amici ; Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. 10 Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: 20 Rettulit Æolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi, 30 Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boðten. Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phœbo, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40 Fortunate senex! ergo quacunque per orbem 50 Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas. At non sponte domum tamen idem et regis adivit Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo 60 70 80 Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet Nascentem et miti lustrârit lumine Phœbus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem, Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges! Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur, cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ; Astanti sat erit si dicam "Sim tibi curæ "; Ille meos artus, liventi morte solutos, Curaret parvâ componi molliter urnâ : Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, 00 Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri 90 Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divûm, 100 EPITAPHIUM DAMONIS. ARGUMENTUM. THYRSIS et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan, Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen : ΙΟ 20 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, 30 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon. At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas, Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis, Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis? Quis fando sopire diem cantuque solebit ? 40 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo? 51 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ, |