페이지 이미지
PDF
ePub

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi
Risplende il Manso

Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phœbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus

honore,

Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.

Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divûm prolixus amores,
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit :
Nec Manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam

10

20

[ocr errors]

Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.

Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas.

At non sponte domum tamen idem et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo,
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;

30

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

50

Tantùm, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

60

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet
Nascentem et miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit,
Siquando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem,
Aut dicam invictæ sociali foedere mensæ
Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges!
Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ;
Astanti sat erit si dicam "Sim tibi curæ ";
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi molliter urnâ :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas; at ego securâ pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,

70

80

90

Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divûm,
Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt), et totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

100

ARGUMENTUM.

THYRSIS et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibis assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum, tum denique, sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem :-

10

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon? Siccine nos linquis? tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille animas virgâ qui dividit aureâ Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit Inter pastores. Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit; Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

“Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon. At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas, Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis, Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis? Quis fando sopire diem cantuque solebit?

“Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni

Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ,

51

20

30

40

« 이전계속 »