페이지 이미지
PDF
ePub

Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Heu! quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos, Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas: 'Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas.' Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam.

60

70

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem fortè notârat (Et callebat avium linguas et sidera Mopsus),

6

Thyrsi, quid hoc?' dixit; 'quæ te coquit improba bilis?

Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum ;
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.'

80

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et 'Quid te, Thyrsi, futurum est ? Quid tibi vis?' aiunt: 'non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi: Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.'

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,

Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu; Venit Idumanii Chloris vicina fluenti:

90

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me si quid adest movet, aut spes ulla futuri.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri :
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat: vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinùs ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens, homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ;
Aut, si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, quâ non speraveris horâ,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam? Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit), Ut te tam dulci possem caruisse sodale, Possem tot maria alta, tot interponere montes, Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes? Ah! certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse Vale! nostri memor ibis ad astra.' "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.

100

[ocr errors]

I 20

Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, 130
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multùm
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis et Francinus; erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

140

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah! quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
'Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon ;
Vimina nunc texit varios sibi quod sit in usus';
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi.

'Heus bone! numquid agis? nisi te quid fortè retardat,
Imus, et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hya-

cinthi,

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.'
Ah! pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam-nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula-ab undecimâ jam lux est altera nocte—
Et tum fortè novis admôram labra cicutis :
Dissiluere tamen, ruptâ compage, nec ultra

VOL. 1.

X

Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ. 160 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Beli

num,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen;
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis 170
Brittonicum strides! Quid enim? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia; mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

180

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento. In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ; Has inter Phoenix, divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis, Auroram vitreis surgentem respicit undis; Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus: 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pha

retræ,

Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo;

Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,
Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

“Tu quoque in his—nec me fallit spes lubrica, Damon

Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco;

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra.
Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

201

210

« 이전계속 »