CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados, Littoreamque tua defunctam Naiada ripâ
Corpore Chalcidico sacra dedisse rogo? Illa quidem vivitque, et amenâ Tibridis unda
Mutavit rauci murmura Pausil.pi. Illic, Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deus.
APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO,
RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino : Hic, incredibili fructûs dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenùs illa ferax, sed longo debilis ævo,
. Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, “ Heu quanto satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo; Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem :
Nunc periere mihi et fætus et ipse parens.”
GALLI ex concubitu gravidam te, Fontia, Mori
Quis bene moratam morigeramque neget?"
AD CHRISTINAM, SUECORUM REGINAM, NOMINE CROMWELLI:
BELLIPOTENS Virgo, Septem regina Trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli ! Cernis quas merui durâ sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero, Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequer et populi fortia jussa manu. Ast tibi submittit frontem reverentior umbra ; Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.
Elegiarum Finis.
IN OBITUM PROCANCELLARII MEDICI.
PARERE Fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices, Qui pendulum telluris orbem
läpeti colitis nepotes. Vos si relicto Mors vaga Tænaro Semel vocârit Aebilis, heu ! moræ Tentantur incassùm dolique ;
Per tenebras Stygis ire certum est. Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules Nessi venenatus cruore
Æmathiâ jacuisset (Etâ; Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidisset occisum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante: Si triste Fatum verba Hecatëia Fugare possint, Telegoni parens Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hastâ; Læsisset et nec te, Philyreie, Sagitta Echidnæ perlita sanguine ; Nec tela te fulmenque avitum,
Cæse puer genetricis alvo. Tuque, o alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum, Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis, Jain præfuisses Palladio gregi Lætus superstes, nec sine gloriâ ; Nec puppe lustrâsses Charontis
Horribiles barathri recessus.
![[merged small][ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.co.kr/books/content?id=8Q5AAQAAMAAJ&hl=ko&output=html_text&pg=PA601&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1494993619&cds=1&sig=ACfU3U1cOQ6ybqwXcoFxEKaGPjru-h6LxA&edge=0&edge=stretch&ci=151,149,756,396)
Anno ætatis 17. JAM pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latèque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis : Pacificusque novo, felix divesque, sedebat In solio, occultique doli securus et hostis : Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Fortè per immensum terrarum erraverat orbem, Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros. Hic tempestates medio ciet aëre diras ; Illic unanimes odium struit inter amicos : Armat et invictas in mutua viscera gentes, Regnaque oliviferâ vertit florentia pace ; Et quoscunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus; Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, ceu Caspia tigris Insequitur trepidam deserta per avia prædam Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris. Talibus infestat populos Summanus et urbes, Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem, Æquore tranato, fúriali poscere bello, Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.
![[ocr errors]](https://books.google.co.kr/books/content?id=8Q5AAQAAMAAJ&hl=ko&output=html_text&pg=PA602&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1494993619&cds=1&sig=ACfU3U27bPjO7ZeEV16h12bxc_akFxWz7w&edge=0&edge=stretch&ci=305,415,5,13)
At simul hanc, opibusque et festâ pace beatam, Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur ; Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ Efflat tabifico monstrosus ab. ore Typhæus, Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis ; Atque “ Pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni” dixit; gens hæc mihi sola rebellis, Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.” Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis : Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini ; Dextra veneficiis infamis Hetruria ; nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem ; Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur ; præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum ; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes, Templa dein multis subeunt lucentia tædis (Vesper erat sacer iste Petro), fremitusque canentům Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum : Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Cithæron.
His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante Aagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes); At vix compositos somnus claudebat ocellos
![[ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.co.kr/books/content?id=8Q5AAQAAMAAJ&hl=ko&output=html_text&pg=PA603&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1494993619&cds=1&sig=ACfU3U1--d1G31HVvH03KJShz7KdVsecgg&edge=0&edge=stretch&ci=798,161,56,636)
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentûm, Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis ; Barba sinus promissa tegit ; cineracea longo Syrmate verrit humum vestis ; pendetque cucullus Vertice de raso ; et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces : “Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum ! Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age ! surge piger, Latius quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cæli ; Turgentes animos et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ, Thermodoonteâ nuper regnante puellâ. At tu si tenero mavis torpescere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires, Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum, Signaque Aventino ponet fulgentia colle ; Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis, Cujus gaudebant soleis dare basia reges. Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses ; Irritus ille labor; tu callidus utere fraude : Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeâ canisque verendos : Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne Ædibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi factique mone : quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
« ÀÌÀü°è¼Ó » |