페이지 이미지
PDF
ePub

130

Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæstaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,

140 Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces ; Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur, Et Timor; exanguisque locum circumvolat Horror ; Perpetuòque leves per muta silentia Manes Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat.

150 Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos et Prodotes ; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt. Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur : “ Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi ; prudens Natura negavit Indignam penitùs nostro conjungere mundo. Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,

160 Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago; Et quotquot fidei caluere cupidine veræ Consilii socios adhibete, operisque ministros.” Finierat : rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ;

180

190

Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros.
Excitat' hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce :
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis;
Nec tot, Aristoride, servator inique juvenca
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremente :
“ Fama, siles ? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?”
Nec plura : illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis antè fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora ; jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes ;
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit :
Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces incertaque murmura spargit;
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet. Stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ.
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ

200

:

210 220

Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm. Capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo et grati solvuntur honores ;
Compita læta focis genialibus omnia fumant ;
Turba choros juvenilis agit ; Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

[ocr errors]

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis

Quem nuper effudi pius
Dum mosta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis,
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse Morti et ferreis Sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervidâ,
Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in lbida
Concepit alto diriora pectore ;

Graiusque vates parciùs
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor Neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
“ Cæco; furores pone ; pone

vitream
Bilemque et irritas minas.
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,

20

30 40

Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat,
(Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ,
Et sempiterni ducit ad vultus Patris,

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter inilites

Ad astra sublimis feror,
Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum ;

Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frenis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amanitates illius loci ? Mihi

Sat est in æternum frui.”

50

60

NATURAM NON PATI SENIUM.

HEU! quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
(Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium Fati perituris alligat horis.

IO

20

30

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica Mater,
Omniparum contracta uterum, sterilescet ab ævo ?
Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt ? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu ! potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque, sono dilapsa tremendo,
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli.
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati
Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere Fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu Mundi rota prima diurno,

apta et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineùm rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus ; sed semper, amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Manè vocans, et serus agens in pascua cæli ;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus;
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos

[merged small][merged small][ocr errors]
« 이전계속 »