페이지 이미지
PDF
ePub

IO

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris;
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ?

Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lacrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia mæsta scholis.

20

ELEGIA TERTIA.

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

Mestus eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo : Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo ; Dum procerum ingressa est splendentes marmore

turres Dira sepulchrali Mors metuenda face, Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

IO

20

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,

Intempestivis ossa cremata rogis ;
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

“Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ?
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ;
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur, avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phoebus, ab Eöo littore mensus iter.
Nec mora ; membra cavo posui refovenda cubili ;

Condiderant oculos noxque soporque meos,
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro ;

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent ;
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles

Vestitu nituit multicolore solum ;
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

30

40

Alcinoi Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos ;

Ditior Hesperio flavet arena Tago ;
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis :
Talis in extremis terræ Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur esse domus.

50 Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat!

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos ;

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono;
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis ;
Pura triumphali personat æthra tubâ.

60 Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos: " Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni;

Semper abhinc duro, nate, labore vaca.” Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies ; Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos.

Talia contingant somnia sæpe mihi !

ELEGIA QUARTA.

Anno ætatis 18.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM, APUD

MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES Pas-
TORIS MUNERE FUNGENTEM.

CURRE per immensum subitò, mea littera, pontum ? I, pete Teut

cos læve per æquor agros ;

[ocr errors]

20

Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque, ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ ;

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi, quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quàm tu, doctissime Graiûm,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,

30 Pieriosque hausi latices, Clioque favente

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes;
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum ;
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.

40 Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo ; Forsitan aut veterum prælarga volumina Patrum

Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui :

50 “ Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum.

60 Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti;

Crimina diminui quæ patuere solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces ; Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor ;

70 Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces.

« 이전계속 »