Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini; Dextra veneficiis infamis Hetruria; nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem : Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini, Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur; præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat sacer iste Petro), fremitusque canentûm Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum : Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva, Orgia cantantes in Echionio Aracyntho, Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis, Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon. His igitur tandem solenni more peractis, Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit, Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes); At vix compositos somnus claudebat ocellos Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentûm, Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis ; Barba sinus promissa tegit; cineracea longo Syrmate verrit humum vestis; pendetque cucullus Vertice de raso; et, ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones. Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora execrantia voces:
"Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum! Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni : Surge, age! surge piger, Latius quem Cæsar adorat, Cui reserata patet convexi janua cæli;
Turgentes animos et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo, Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ, Thermodoonteâ nuper regnante puellâ. At tu si tenero mavis torpescere lecto, Crescentesque negas hosti contundere vires, Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle;
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110 Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses; Irritus ille labor; tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeâ canisque verendos : Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos Propositi factique mone: quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casuque stupentes, Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus. Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos. Et, nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis." Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis; Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus et somnia grata revolvens.
Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces; Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur, Et Timor; exanguisque locum circumvolat Horror; Perpetuòque leves per muta silentia Manes Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:
"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor Gens exosa mihi; prudens Natura negavit Indignam penitùs nostro conjungere mundo. Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago; Et quotquot fidei caluere cupidine veræ Consilii socios adhibete, operisque ministros.” Finierat: rigidi cupidè paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.
Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros. Excitat hic varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce : Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis ; Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas latè spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli; Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget. Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes, Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit Carmine tam longo; servati scilicet Angli Officiis, vaga diva, tuis tibi reddimus æqua. Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremente: 200 "Fama, siles? an te latet impia Papistarum Conjurata cohors in meque meosque Britannos, Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?" Nec plura illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis antè fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora; jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes; Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit : Et primò Angliacas, solito de more, per urbes Ambiguas voces incertaque murmura spargit; Mox arguta dolos et detestabile vulgat Proditionis opus, nec non facta horrida dictu, Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis Insidiis loca structa silet. Stupuere relatis, Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ, Effoetique senes pariter, tantæque ruinæ Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem. Attamen interea populi miserescit ab alto Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolûm. Capti pœnas raptantur ad acres : At pia thura Deo et grati solvuntur honores; Compita læta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit; Quintoque Novembris Nulla dies toto occurrit celebratior anno.
« 이전계속 » |