페이지 이미지
PDF
ePub

Edibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis."
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æternâ septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces; Et Furor, atque viæ moriendi mille, videntur, Et Timor; exanguisque locum circumvolat Horror; Perpetuòque leves per muta silentia Manes Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat. Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos et Prodotes; nulloque sequente per antrum, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris, Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.

Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur :

130

140

150

[blocks in formation]

"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo.
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago;
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat: rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

160

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ170
Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros.
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros ;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in arce :
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis ;
Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli;
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax

180

190

Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorâsse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso, alloquitur, terrâque tremente: 200
"Fama, siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?"
Nec plura illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis antè fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora; jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes;
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit :
Et primò Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces incertaque murmura spargit;
Mox arguta dolos et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet. Stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effoetique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subitò penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm. Capti pœnas raptantur ad acres :
At pia thura Deo et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit; Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

210

220

Anno ætatis 17.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis
Quem nuper effudi pius

Dum mosta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis,

Cum centilinguis Fama (proh! semper mali
Cladisque vera nuntia)

Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,
Cessisse Morti et ferreis Sororibus,
Te, generis humani decus,

Qui rex sacrorum illâ fuisti in insulâ
Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinùs
Ebulliebat fervidâ,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida

Concepit alto diriora pectore;
Graiusque vates parciùs

Turpem Lycambis execratus est dolum,
Sponsamque Neobulen suam.

At ecce! diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor Neci necem,

Audîsse tales videor attonitus sonos
Leni, sub aurâ, flamine:

"Cæcos furores pone; pone vitream
Bilemque et irritas minas.

Quid temerè violas non nocenda numina,
Subitòque ad iras percita?

Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,

[blocks in formation]

Erebove patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao:

Ast illa, cælo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit ;
Animasque mole carneâ reconditas
In lucem et auras evocat,

(Ut cum fugaces excitant Horæ diem, Themidos Jovisque filiæ,)

Et sempiterni ducit ad vultus Patris,
At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari
Sedesque subterraneas.

Hanc ut vocantem lætus audivi, citò
Fœdum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror,

Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.

Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia;
Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum ;
Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos
Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,
Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,
Donec nitentes ad fores

40

Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.

Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre

Amœnitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui."

50

60

« 이전계속 »