Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus, (Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas, urbis exules tuæ, Revocabis, ipse fabulator maximus ; Aut institutor ipse migrabis foras.
NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi Aptiùs a nobis quæ possint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, Et nemoris laureta sacri, Parnassides umbræ. Nec tu, vatis opus, divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divosque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ ; Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum,
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum, 30 Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cæli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis Immortale melos et inenarrabile carmen, Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens, Demissoque ferox gladio mansuescit Orion, Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo. Tum de more sedens festa ad convivia vates, Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, Heroumque actus imitandaque gesta canebat, Et Chaos, et positi latè fundamina Mundi, Reptantesque deos, et alentes numina glandes, Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum sensusque vacans, numerique loquacis? Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures, Carmine, non citharâ, simulacraque functa canendo Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.
Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus Arionii meritò sis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti Cognatas artes studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas, Non odisse reor. Neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi; Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures. Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem, Me, procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis; Me poscunt majora. Tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo Terra parens, terræque et cælo interfluus aër, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit ; Dimotâque venit spectanda Scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.
I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas Peruanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ, Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis hirquo; Sava nec anguiferos extende, Calumnia, rictus ; In me triste nihil, fœdissima turba, potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.
Ἰσραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβου Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον, Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἱες Ιούδα· Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα, Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁ δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν Ἐκ δ' ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ὡς κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ· Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πᾶσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπτε σύ γ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ ; τί δ' ἄρ ̓ ἐστυφελίχθης Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;
Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε, Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ ; Βαιότεραι τί δ ̓ ἄρ ̓ ἔμμες ἀνασκιρτήσατ' ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ; Σείεο,γαῖα, τρέουσα Θεὸν μεγάλ' ἐκτυπέοντα, Γαῖα, Θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο, "Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμούς χέε μορμύροντας, Κρήνην τ' ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.
Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hæc subito misit.
Ω ἄνα, εἰ ὀλέσῃς με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον, ἴσθι, κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδύρῃ, Τοιόνδ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.
In effigiei ejus sculptorem.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι, Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.
AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, AGROTANTEM.
O MUSA gressum quæ volens trahis claudum, Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum Quam cum decentes flava Dëiope suras Alternat aureum ante Junonis lectum, Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
« ÀÌÀü°è¼Ó » |