페이지 이미지
PDF
ePub

Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas,
Non odisse reor. Neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi ;
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me, procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis;
Me poscunt majora. Tuo, pater optime, sumptu
Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aër,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit ;
Dimotâque venit spectanda Scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,

70

80

90

Et circum undantem radiatâ luce tiaram.

Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo;
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus ;
In me triste nihil, fcdissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modò perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

PSALM CXIV.

Ἰσραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ ̓ ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβου
Αἰγύπτιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μοῦνον ἔην ὅσιον γένος υἶες Ιοῦδα·
Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε, καὶ ἐντροπάδην φύγαδ ̓ ἐῤῥώησε θάλασσα,
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁ δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθη
Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν·
Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ·
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πᾶσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύ γ', αἰνὰ θάλασσα, πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ ; τί δ ̓ ἄρ ̓ ἐστυφελίχθης
Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν ;

100

[ocr errors]

120

Τίπτ', ὄρεα, σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ ;
Βαιότεραι τί δ ̓ ἄρ ̓ ὕμμες ἀνασκιρτήσατ ̓ ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες ;
Σείεο,γαῖα,τρέουσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα,
Γαῖα, Θεὸν τρείουσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰσσακίδαο,
Ος τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμοὺς χέε μορμύροντας,
Κρήνην τ ̓ ἀέναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad Regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum inscius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος, hac subito misit.

Ω ἄνα, εἰ ὀλέσῃς με τὸν ἔννομον, οὐδέ τιν' ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον, ἴσθι, κάρηνον
'Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕστερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ̓ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδύρῃ,
Τοιόνδ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In effigiei ejus sculptorem.

̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὲν εἰκόνα
Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν οὐκ ἐπιγνόντες, φίλοι,
Γελᾶτε φαύλου δυσμίμημα ζωγράφου.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, AGROTANTEM.

SCAZONTES.

O MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum
Quam cum decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camœna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes fama,
Virosque, doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat ;
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phœbe! morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans;
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimiùm sinistro laxus irruens loro ;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni.

10

20

30

40

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellicâ virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitiâ scriptus ; erat enim Tassi amicissimus: ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi e cortesi
Risplende il Manso

Is authorem, Neapoli commorantem, summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides; tibi, Manse, choro notissime Phœbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus

honore,

Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.

Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divûm prolixus amores, Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit : Nec Manes pietas tua chara fefellit amici; Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco, Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, et variâ sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ ; Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam

10

20

« 이전계속 »