페이지 이미지
PDF
ePub

Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phœbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper, gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines;
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes imitandaque gesta canebant.)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Dicetur tum sponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas.

At non sponte domum tamen idem et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo,
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;

30

Fortunate senex! ergo quacunque per orbem Torquati decus et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

50

Tantum, ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco; nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

60

Diis dilecte senex! te Jupiter æquus oportet Nascentem et miti lustrârit lumine Phoebus, Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu Diis superis poterit magno favisse poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos, Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen. O mihi si mea sors talem concedat amicum, Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Siquando indigenas revocabo in carmina reges, Arturumque etiam sub terris bella moventem, Aut dicam invictæ sociali fœdere mensæ Magnanimos heroas, et (O modò spiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges! Tandem, ubi, non tacitæ permensus tempora vitæ, Annorumque satur, cineri sua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ; Astanti sat erit si dicam "Sim tibi curæ "; Ille meos artus, liventi morte solutos, Curaret parvâ componi molliter urnâ : Forsitan et nostros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri Fronde comas; at ego securâ pace quiescam. Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,

70

80

90

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Ipse ego, cælicolûm semotus in æthera divûm,
Quò labor et mens pura vehunt atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt), et totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

100

THYRSIS et DAMON, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, a pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. THYRSIS, animi causâ profectus, peregrè de obitu DAMONIS nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. DAMONIS autem sub personâ hic intelligitur CAROLUS DEODATUS, ex urbe Hetruriæ Lucâ paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES Nymphæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibis assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum, tum denique, sentit amicum,
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem :—

IO

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hei mihi quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon? Siccine nos linquis? tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille animas virgâ qui dividit aureâ Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentûm.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit Inter pastores. Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit; Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque, Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon. At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas, Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis, Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis? Quis fando sopire diem cantuque solebit?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni

Molle pirum, et nucibus strepitat focus, at malus Auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni ̧ Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia Nymphæ,

51

20

30

40

vacat, ag cælo, non? x

irtus

?

en, entum.

vacat, ag debit,

igebit

re laudes

amabit;

piumque

anorum.

vacat, ag nia, Dame

i fidus

pis,

?

vacat, ag -bit

em

malus Auster mo?

vacat, ag

umbra, ymphæ,

Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus 60
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Heu! quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas : 70
'Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas.'
Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem fortè notârat (Et callebat avium linguas et sidera Mopsus), Thyrsi, quid hoc?' dixit; 'quæ te coquit improba bilis ?

6

Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum ;
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.'

80

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et 'Quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis?' aiunt: 'non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi :
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit; bis ille miser qui serus amavit.'

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,

« 이전계속 »