ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,
Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

"Tu quoque in his- -nec me fallit spes lubrica,

Damon

Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco;

201

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra. Ite procul, lacrymæ ; purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroumque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat

Ore sacro.

Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En! etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditieque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim

Sedula, tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo,

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,

Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE 2.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm,
Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetrâ,

Phineamque abigat pestem procul amne

Pegaseo?

20

30

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,

Lætare felix; en! iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ :

40

STROPHE 3.

Nam te Rousius sui

Optat peculî, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ ;
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris

Quam cui præfuit Ion,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,

Ion Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phœbi rursus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo;

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.

Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latinæ

Antiqua gentis lumina et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Ouicquid hoc sterile fudit ingenium,

50

60

70

Jam serò placidam sperare jubec

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque

longè

Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

80

IN SALMASII HUNDREDAM,

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!

Vestrum misertus ille Salmasius Eques

Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos

Vobis cucullos, præferentes Claudii

« ÀÌÀü°è¼Ó »