페이지 이미지
PDF
ePub
[subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ. 160 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Beli

num,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen ;
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis 170
Brittonicum strides ! Quid enim? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia; mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
180
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento.
In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ;
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;

Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus: 190 Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pha

retræ,

Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo;

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,
Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum,

“Tu quoque in his—nec me fallit spes lubrica,
Damon-

Tu quoque in his certè es; nam quò tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas? nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub Orco;

201

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra.
Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, cæli post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave, quicunque vocaris ;
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
DIODOTUS, quo te divino nomine cuncti
Calicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores!
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos,

Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso."

210

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliothecâ Publicâ reponeret, Ode.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quæ sunt spondæun tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,

Munditieque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim

Sedula, tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio IO

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo,

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

« 이전계속 »