ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Insignia, nomenque et decus, Salmasii : Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

END OF VOL. I.

Printed by R. & R. CLARK, Edinburgh.

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim Turgidulus; tamen et referam; vos cedite, sylvæ. 160 "Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Beli

num,

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen ;
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosâ pendebis, fistula, pinu

Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis 170
Brittonicum strides ! Quid enim? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia; mî satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

"Ite domum impasti; domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

Et circum gemino cælaverat argumento.

In medio Rubri Maris unda, et odoriferum ver,

Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ;
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;

Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus: 190
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pha-

retræ,

Arma corusca, faces, et spicula tincta pyropo;

« ÀÌÀü°è¼Ó »