페이지 이미지
PDF
ePub

Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas - Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis ? Sive opus in magnos fuit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni [Auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

45

51

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

16 Mordaces] Lucan. ii. 681.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ; Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis

'Curis animum mordacibus angit.' Todd.

40

49 Miscet] Virg. Æn. i. 124. ·

• Interea magno misceri murmure pontum.' Bowle.

[ocr errors]

63

Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibœus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus
undas;

İsta canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et cailebat avium linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi, quid hoc? dixit: quæ te coquit improbabilis?

Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum; (Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum:) Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ; et quid te, Thyrsi, futurum est? Quid tibi vis? aiunt; non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi. Illa choros, lususque leves, et semper amorem 85 Jure petit bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu;

89 Docta] Hor. Od. iii. ix. 1.

'Dulces docta modos, et citharæ sciens.' Bowlz.

95

Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales!
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ;
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens ;
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora, 110
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!

90

105

90 Idumanii] The river Chelmer in Essex. Warton. 92 futuri] 'Futurum' without an adjunct, never means future time, but future event; Milton consequently is wrong.

Parr.

99 Proteus] Virg. Georg. iv. 432. Bowle.

Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! 120
Ah! certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pi-
gebit,

125

115

Pastores Thusci, Musis operata juventus :
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque

Damon,

Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe,
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam !
Ipse etiam tentare ausus sum; nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicuta :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

135

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

138 Lydorum] Of the most ancient Tuscan families. The Lydians brought a colony into Italy, whence the Tuscans. Hor. Sat. i. vi. 1. and Propert. iii. ix. 1. Warton.

Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mënte futura
Arripui voto levis, et præsentia finxi; [tardat:
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte re-
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque
hyacinthi,

[tum.
Quasque habet ista palus herbas, artesque meden-
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,

[ocr errors]

cratibus] Hor. Epod. ii. 45.

Claudensque textis cratibus lætum pecus.' Todd.

140

145

« 이전계속 »