ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub

Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæa genitus Creusa.

ANTISTROPHE.

Ergo, tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phœbi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latina
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,

Quas bonus Hermes,

Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit, integro sinu.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Et tutela dabit solers Roüsi;

[longe Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset: At ultimi nepotes,

80

Et cordatior ætas,

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Rousio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατὰ σχέσιν, partim ἀπολελευμένα. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

THE END.

[ocr errors]

ADDITIONAL NOTE.

Par. Reg. iv. 1. 115.

Citron tables, &c.] Citrus arbor in Atalante Mauritaniæ monte nascitur, ex qua olim faciebant lectos fores et mensas, quas eboreis pedibus fulcientes feminæ, viris contra margaritas regerebant. Cato in ea, quam habuit, oratione, ne quis consul bis fieret: Dicere possum, quibus villæ atque ædes ædificatæ atque expolitæ maximo opere, citro, atque ebore, atque pavimentis Panicis stent.' Aus. Popme Not. in Fragm. Varronis, ed. Bipont. p. 349.

85

רופים אחי

והאוניברסיטאי

CHISWICK PRESS-PRINTED BY WHITTINGHAM AND WILKINS, TOOKS COURT, CHANCERY LANE.

[ocr errors]
[graphic]
« ÀÌÀü°è¼Ó »