ÆäÀÌÁö À̹ÌÁö
PDF
ePub
[ocr errors]

LUDOVICUS

FRANCISCUS

GABRIEL

MISERATIONE DIVINA, & Sanctæ Sedis Apoftolicæ gratiâ, Epifcopus Ambianenfis

CLERO AMBIANENSI Salutem & Benedictionem in Chrifto Jefu.

P

RO noftra Paftorali follicitudine curavimus, Fratres chariffimi, in veftros ufus promulgandum novum Ambianenfe Breviarium, opus jam diu a vobis expetitum & affiduo labore nunc tandem confectum; cui dum reverentia accedet ex antiquo Ecclefia more uni Deo unâ & eâdem formulâ preces adhibendi fperamus acceffuram pariter aliquam commendationem ex delectu rerum ex ordine precum, ex difpofitione partium quibus totum conftat, & ex multiplici fructu quem vos, auctore Deo, percepturos inde confidimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ecclefia Catholica Jam inde ab ejus incunabulis certum quemdam ac conftitutum ordinem precum publicarum, quas e Pfalmis, cæterifque facræ Scripture libris defumptas nunquam deftitit offerre Deo, & pergit offerre quotidianas. Quin & facer ille precandi ritus a Judais ad nos ufque defluxit. Conftituerant enim David & Salomon Sacerdotes & Levitas qui ante arcam Domini in Santuario depofitam Hymnis & Canticis, ftatis diebus & horis Dei laudes celebrarent. Inde apud Judæos tanta in Sabbatis & Feftis religio. Inde fufcepta & fervata religiosè confuetudo precandi A&t. ftatis horis, atque iis præfertim quibus offerebatur juge 2.&3. facrificium, Tertiâ videlicet & Noná.

1. Pa

ral. 5.

Jam multò ante Santi Hieronymi atatem idem ille, qui poftmodum invaluit, diverfis horarum vicibus Deo fupplicandi ritus vigebat. Is enim ad Latam fcribens de S. Hi-Paula filia inftitutione: Affuefcat, inquit, ad Oraeron. tiones & Pfalmos nocte furgere, mane Hymnos pift. canere, Tertiâ, Sextâ, Nonâ ftare in acie quafi bellatrix Chrifti, accensâque lucernâ offerre Sacrificium vefpertinum,

7.

Sed Ecclefia quæ femper a Spiritu fanéto regitur, præter Scripturas facras, legi decrevit Martyrum alta, Sanctorum gefta, quin & Patrum Homilias feu conciones facras. Voluit præterea ad Pfalmos & Cantica accedere Hymnos atque Antiphonas & alia, que ad fidelium mores informandos plurimùm conducere judicavit. Quæ quidem omnia conftituit fapientiffimè exceptis enim iis quæ ad fidem & mores pertinent, in quibus nec paffa, nec paffura eft unquam immutationem ullam; poteft illa, prout exigit fidelium utilitas, ritus fuos mutare. Ecclefia Romana, cæterarum mater & magiftra, id fibi juris femper ufurpa vit: eamque fubfecuta funt Ecclefiæ quæ propriis Breviariis utuntur. Legitimas quidem mutationum caufas induxit temporum fucceffio: quæ enim documenta aliquandiu utilia fuerunt propter graffantes hærefes aut morum corruptelas; eadem deftructis tum erroribus tum vitiis, novifque emergentibus, fiunt minus utilia.

Id quoque inde accidit, quòd non eadem omni ævo aptantur, fed diverfa diverfis temporibus probantur ; & ut vocabula, fic fcripta cadunt quæ fuerunt in honore : unde & in Breviariis qui olim Hymni gratiam habuerunt, ii nunc habent offenfionem.

[ocr errors]

Caterùm in hujufce Breviarii confectione illud potiffimum fpectavimus, ut documentis Ecclefiafticis abundaret, eóque magis quod nunc ferè in ufum folius Cleri ceffurum fit. Dedimus igitur operam ut viri Ecclefiaftici, ii præfertim qui curam animarum fufceperunt, aut in verbi minifterio laborant, in promptu &quafi ad manum haberent quæcunque tum Dominicis tum Feftis diebus populos edocere debent. Et verò non folùm Scripturam Sacram hic uberius ac fufius legendam proponimus, fed (quantum tulit operis brevitas) deprompfimus ex SS. Patribus, ex actis Ŝancterum, & ex Conciliis ea quæ ad fidem & ad morum difciplinam confervandam aptiora Nobis vifa funt. Ac proinde debitam precationi publica reverentiam majorem in modum adaugebunt factæ a Nobis mutationes quas hic fubjicimus.

I. Calendario, a quo exordium duximus, reftituendos aut de novo inferendos ftatuimus Sanctos non paucos, qui hanc Dioecefim aut Provinciam ortu, prædicatione, virtutibus, vel Martyrio illuftrarunt, aut facris fui corporis exuviis decorarunt. Quod quidem non fine maturo confilio factum eft: Sancti enim omnes, licet religiosè admodùm fint colendi, propriam tamen fibi in hoc venerationis obfequio vindicant dignitatem qui noftris in domiciliis fanguinem fuum fuderunt, aut virtutibus claruerunt. Equum proinde vifum eft, us qui nobis reliquerunt viciniora exempla fanctitatis & quofque veluti domefticos & vernaculos intuemur, ii cæteris præponerentur, & peculiari veneratione a nobis colerentur.

virtutum

II. Quadragefimale tempus Feftorum quorumcunque, præterquam Annuntiationis feu Incarnationis Domini Officia non admittit in pofterum; neque enim luftuofis pœnitentiæ exercitiis congruit hilaris Feftorum folemnivas: quod jam antiquis Conci

[merged small][merged small][ocr errors]

I.

III. Diei Dominica fua etiam affignata eft præroLaod. gativa. Dignum fiquidem judicavimus ut Feftum hoc, Can. quod apud nos ritu tantùm Semiduplici celebrari foli31. tum erat, Duplici majori ritu in pofterum celebraretur, Brac. nec aliis loco cederet, nifi iis quæ præcipuum dignitatis 48. gradum obtinerent.

Can.

Ann.

1564.

IV. Officia quædam fingulis hebdomadibus recurrentia, vel quia recentia erant, vel quia hujufce ferè Dioecefis propria, fuftulimus: ut variatum cujufque diei Officium afferret aliquid novi ad doctrinam. Officium tamen Beatæ Mariæ Virginis uno quoque Sabbato retinuimus, quia in univerfa Ecclefia multis jam abhine faculis receptum eft.

V. Ab OƐtava omnium Sanctorum exclufimus Sancti cujuflibet feftivitatem, eo quod exiftimavimus non debere Sancti cujufquam Officium eo tempore celebrari, quo cultu proprio omnes fimul Sanctos colit Ecclefia.

VI. Festivitates quafdam eam præcipuè ob caufam fupprimendas duximus ut plebecula plus haberet temporis quod diurno labori impenderet. Qua in re Summi - Pontificis Benedicti XIV. nune feliciter Ecclefiam gubernantis mentem & prepofitum fumus fecuti. Nec inde Sanctorum cultus imminuitur, quippe qui a Clero, codem femper ritu celebretur.

VII. Pfalterium ita partiti fumus, ut unaquâque hebdomada, juxta Concilii Remenfis decretum, totum & integrum recitetur; ficque diebus fingulis Hora fingulæ Pfalmos fibi proprios habent, qui nunquam nifi in majoribus folemnitatibus mutantur. Quod quò fieret commodiùs, per majores Pfalmos, prout fuerint prolixiùs, quemadmodum fancitum erat antiquitus a ConAnn. cilio Narbonenfi, unam aut alteram, vel quandoque 589. plures paufationes inftituimus, & per quamcunque 2. paufam, Gloriam divinæ Trinitati decantandam adjunximus. Qua Pfalmorum partitio nemini nova & recens videri debet: omnibus enim nota eft divifio Pfalmi 118. quem a primis Ecclefiæ temporibus multipartitum novimus.

VIII. Singulis hebdomada diebus, recolendum pro

« ÀÌÀü°è¼Ó »