페이지 이미지
PDF
ePub

Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos
Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

160

165

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; 171 Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima

captat

165

paruere] The first syllable in 'paruere' is long. Warton. 172 Titanidos Fama] Fame is the sister of two of the Titans. En. iv. 179. Warton.

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Iacobo ?

185

190

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas, solito de more, per urbes

205

207 Temesav] Ov. Met. xv. 707. Themesesque metalla.' Fast. v. 441. Temesaaque concrepat ara.' Warton.

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effoetique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto 220
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolâm; capti pœnas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.
ANNO ETATIS 17.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum mæsta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis.

Cum centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera nuntia,

Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,

5

10

Cessisse morti, et ferreis sororibus,
Te, generis humani decus,
Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula
Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus
Ebulliebat fervida,

Tumulis potentem sæpe devovens deam:
Nec vota Naso in Ibida

Concepit alto diriora pectore;
Graiusque vates parcius

Turpem Lycambis execiatus est dolum,
Sponsamque Neobulen suam.

At ecce diras ipse dum fundo graves,
Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine:

Cæcos furores pone, pone vitream
Bilemque, et irritas minas:

Quid temere violas non nocenda numina,
Subitoque ad iras percita?

Non est, ut arbitraris elusus miser,
Mors atra Noctis filia,

[ocr errors]

15

20

25

34

14 Anguilla] Ely,' so called from its abundance of eels.

Warton..

20 Graius] Archilochus. Warton.

22 Neobolen] This word is without authority, the right name is Neobule.'

"

20 temere] The last syllable of temere always elided by Virgil, and the best writers; no authority for making it long, as by many modern Latin poets. Tertullian cannot be quoted with propriety on such a question.

Erebove patre creta, sive Erinnye,
Vastove nata sub Chao:

Ast illa, cœlo missa stellato, Dei
Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas
In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,
Themidos Jovisque filiæ;

Et sempiterni ducit ad vultus patris :
At justa raptat impios

Sub regna furvi luctuosa Tartari,
Sedesque subterraneas.

Hanc ut vocantem lætus audivi, cito
Fœdum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites
Ad astra sublimis feror:

Vates ut olim raptus ad cœlum senex,

Auriga currus ignei.

Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,
Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solus globum,
Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos
Frænis dracones aureis.

35

40

45

50

55

40 filia] Ov. Met. ii. 118.

Fast. i. 125. Warton.

58 dracones] Il Pens. 59, 'While Cynthia checks her dragon yoke.' Comus, v. 131; and Shaks. M. N. Dream, act

ii. sc. 2, The dragons of the night.' Todd.

« 이전계속 »