페이지 이미지
PDF
ePub

Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides,quid enim? omnia non licet uni,
Non sperasse, uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne
Treantæ,

Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

180

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri, Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,

171 Brittonicum] First syllable long; see Lucret. vi. 1104; ver. 165 of this poem, Milton has made it short, 'Britonum.'

182 Chalcidica] A people called the 'Chalcidici' are said to have founded Naples. Virg. Ecl. x. 50. 'Chalcidico versu.' Æn. vi. 17. Warton.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;
Parte alia polus omnipotens, et magnus Olympus;
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube
pharetræ,

191

Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit; at circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus :
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica,
Damon,

Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra,
Ite procul lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroumque animas inter, divosque perennes, 205
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Quin tu, cœli post jura recepta,

Ore sacro.

Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,

210

188 diversicoloribus alis] Eurip. Hippol. 1270, Cupid is termed Tokióπтεрoг. See too Aristoph. Av. 249.

En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

JAN. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.*

215

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,

Munditieque nitens non operosa;

Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

5

* This ode, in Milton's own hand writing, on one sheet of paper, is inserted between the Latin and English poems, in a copy which he sent to Rouse, and which is now in the Bodleian M. 168, Art. 8vo. Another small volume, containing some of his prose tracts, with an inscription to J. Rouse, in Milton's hand writing, is in the same library. F. 56, Th. See some observations on the structure of this Ode in Symmons's Life, p. 281, ed. second.

"

2 Fronde] Fronte' is perhaps a better reading. Warton.

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit,
Insons populi, barbitoque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.

Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cœrulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque sacer,
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modo quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penc totis finibus Angligenum;

10

15

20

25

30

Immundasque volucres,
Unguibus imminentes,
Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

ANTISTROPHE

Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix: en iterum tibi
Spes nova fulget, posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam, remige penna:

STROPHE III.

Nam te Rousius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse ;
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virum monumenta curæ:
Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis ;
Quæstorque gazæ nobilioris,

Quam cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,

35

40

45

30

55

56 Iön] See the Ion of Euripides, 185, seq. 1146, seq. and Phon. 228. Euripides calls Ion xpvñopúλaka, 54.

Warton.

« 이전계속 »