페이지 이미지
PDF
ePub

( Adeoque misera magis, quippe miseriæ comes Origoque scelus est, lurida mater male !) Deumque læsi scelere, teque, vir! simul.

CITATION XI. Essay, page 68, the whole passage. Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.

Interpolation in Ramsay.

Citation VI. Essay, page 88. O judex! nova me facies inopinaque terret; Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes, Et cruciant duris exercita pectora pænis : Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata, Non vitrei fontes, cæli non aurea templa, Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole: Judicis ora Dei sic terrent, lancinat ægrum Sic pectus niihi noxa. O si mî abrumpere vitam, Et detur pænam quovis evadere letho ! Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat ! Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna ! Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam! Montibus aut premar injectis, cælique ruinâ ! Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora Suspiciam, caput objectem & cælestibus armis !

Interpolations in Staphorstius.

Citation III. Essay, page 104. Fædus in humanis fragili quod sanctius ævo! Firmius & melius, quod magnificentius, ac quam Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra !

Auspice

Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est :
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, & sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit; & quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicêre suam distinguere gentem.

CITATION VI. Essay, page 109.

Cælestes animæ ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!
Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes !
Aurorá redeunte norá, redeuntibus umbris.
Immensum! augustum! verum ! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! consorsque duorum,
Spiritus! æternas retines, bone rector ! habenas,
Per mare, per terras, cælosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
Te primum, & medium, & summum, sed fine carentem,
O miris mirande modis ! ter maxime rerum!
Collustrat terras dum lumine Titan Eoo !

1

Interpolation in Fox. Essay, page 116.

Tu Psychephone
Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.
Tu Thanate, Martyromastix re & nomine sies.

Altered

Altered thus,

Tu Psychephone! Hypocrisis esto ; hoc sub Francisci pallio, 2uo tuto tecti sese credunt emori.

Interpolation in Quintianus. Essay, page 117, Mic. Cur huc procaci veneris cursu refer?

Manere si quis in sua potest domo,

Habitare numquam curet alienas domos.
Luc. Quis non, relictâ Tartari nigri domo,

Veniret ? Illic summa tenebrarum lues,
Ubi pedor ingens redolet extremum situm.
Hic autem amæna regna, & dulcis quies;
Ubi serenus ridet æternùm dies,
Mutare facile* est pondus immensum levi,
Sumnos dolores maximisque gaudiis.

Interpolation in Beza. Essay, page 119.
Stygemque testor, & profunda Tartari,
Nisi impediret livor, & queis prosequor
Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, & hinc filii,
Possem parenti condolere & filio,
Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore.

Interpolation in Fletcher. Essay, page 124. Nec tamen æternos obliti (absiste timere) Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras.

• For facile, the word volupe was substituted in the Essay. Vol. VIII,

С

Nec

Nec fas; non sic deficimus, nec talia tecum
Gessimus, in cælos olim tua signa secuti.
Est hic, est vitæ & magni contemptor Olympi,
Quique oblatam animus lucis nunc respuat aulam,
Et domiti tantum placeat cui regia cæli.
Ne dubita, numquam fractis hæc pectora, numquam
Deficient animis : prius ille ingentia cæli
Atria, desertosque æternæ lucis alumnos
Destituens, Erebum admigret noctemque profundam,
Et Stygiis mutet radiantia lumina flammis.
In promptu caussa est : superest invicta voluntas,
Immortale odium, vindictæ & seva cupido.

Interpolations in Taubman. Essay, page 132.

Tune, ait, imperio regere omnia solus ; et una
Filius iste tuus, qui se tibi subjicit ultro,
Ac genibus minor ad terram prosternit, & offert
Nescio quos toties animi servilis honores?
Et tamen æterni proles æterna Jehovæ
Audit ab ætherea luteaque propagine mundi.
(Scilicet hunc natum dixisti cuncta regentem;
Calitibus regem cunctis, dominumque supremum)
Huic ego sim supplex? ego ? quo præstantior alter
Non agit in superis. Mihi jus dabit ille, suum qui
Dat caput alterius sub jus & vincula legum?
Semideus reget iste polos ? reget avia terræ?
Me pressum leviore manu fortuna tenebit ?
Et cogar æternum duplici servire tyranno ?
Haud ita. Tu solus non polles fortibus ausis.
Non ego sic cecidi, nec sic mea fata premuntur,

Ut

Ut nequeam relevare caput, colloque superbum
Excutere imperium. Mihi si mea dextra favebit,
Audeo totius mihi jus promittere mundi.

Essay, page 152.

Throni dominationes, principatus, virtutes, potestates, is said to be a line borrowed by Milton from the title-page of Heywood's Hierarchy of Angels. But there are more words in Heywood's title ; and, according to his own arrangement of his subjects, they should be read thus :--Seraphim, cherubim, throni, potestates, angeli, archangeli, principatus, dominationes.

These are my interpolations, minutely traced without any arts of evasion. Whether from the passages that yet remain, any reader will be convinced of my general assertion, and allow, that Milton had recourse for assistance to any of the authors whose names I have mentioned, I shall not now be very diligent to enquire, for I had no particular pleasure in subverting the reputation of Millon, which I had myself once endeavoured to exalt* ; and of which, the foundation had always remained untouched by

me,

Virorum maximus-Joannes MiltonUS— Poeta celeber. rimus-on Angliæ modo, soli natalis, verum generis humani ornamentum-cujus eximius liber, Anglicanis versibus conscriptus, vulgo PARADISUS AMISSUS, immortalis illud ingenii monumentum, cum ipsa ferè æternitate perennaturum est opus! -Hujus memoriam Anglorum primus, post tantum, proh dolor! ab tanti excessu poetæ intervallum, statua eleganti in loco celeberrimo, cænobio Westmonasteriensi, posita, regum, principum,

C2

antistitum,

« 이전계속 »