페이지 이미지
PDF
ePub

e

45

50

55

Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit ; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens : Seu maret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via; 41 puer] ‘Puer infelix' is perhaps Shakespeare's 'Romeo.' The ‘ferus ultor,' either · Hamlet,' or · Richard the Third.'

Warton. 44 torre] The allusion is to Ate in the old play of Locrine.

Steevens. 49 uimo] The gods had their favorite trees. So had the poets. Milton's is the elm. See L'Allegro, 57. Arcades, 89. Comus, 354. Ep. Dam. 15, 49. P. L. v. 216. and Prolus. (Prose Works, ii. 569) • Testor ipse lucos, et flumina, et arlectas villarum ulmos.' Warton.

53 stupui] This change from the plural (nos quoque) to the singular, and contrarywise, is authorised by the usage of the Latin poets.

58 Quæque] Consult Warton's note on this passage, the structure of which he illustrates by Virg. Æn. i. 573. Ter. Eun. iv. 3. 11.

[ocr errors]

60

65

70

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea

quæ

fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor!
Cedite laudatæ toties Heroides olim,
Et

quæcunque vagum cepit amica Jovem: Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus: Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua monia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot colo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ, Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

[ocr errors]
[ocr errors]

80

85

69 Pompeianas] Propert. ii. 32. 11.

Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis.' Warton. 78 Endymioneæ] Grotii Silv. iii. Ep. 3.

• Endymioneas invadit Cynthia noctes.' Todd.

Mænia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

5

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea: Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phoebo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris :

10

20 adire] The vowel made short before sc. delituisse] Ov. Ep. Her. viii. 68.

• Nec querar in plumis delituisse Jovem. Warton. 10 Coronides] Coronides is Æsculapius, the son of Apollo by Coronis. See Ov. Met. xv. 624. Warton.

15

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turha quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeia tristes,

Personet et totis nænia moesta scholis.

20

ELEG. III. ANNO Ætatis 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

Mestus eram, et tacitus nullo comitante sede

Hærebantque animo tristia plura meo, [bam, Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; [turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.

21

- 17 regina] See Eleg. iii. 16.

Academia] The penultimate syllable shortened against the best authorities, and so at the conclusion of his Eleg. Liber (see p. 282), 'umbrosa Academia rivos.'

Libitina] The plague that now raged in London, and carried off 35,417 persons. Whitelock's Mem. p. 2. Warton.

4

10

15

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis : Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces : At te præcipue luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

“ Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ; Nec sinis, ut semper

fluvio contermina

quercus Miretur lapsus praetereuntis aquæ ?. Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis, Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

20

25

9

6

clarique] · Clarique ducis, fratrisque verendi.' See A. Gill's Tillii Epitaphium (p. 91), for an explanation of the persons meant.

Quem nec Mansfeltus, quem nec Brunonius heros,

Arma nec annorum quem domuere decem.' The Count Mansfelt, and the Duke of Brunswick.

30 Cypridi] Cypris pro · Venus' verbum Latinitatis deterioris. v. Jortin's Tracts, ii. 287. Pervigil. Veneris, p. 234, ed. Sanadon. El. vii. 48, Milton has • Cypridos.' The word is common among the modern Latin poets.

21 contermina] Ov. Met. viii. 620. « Tiliæ contermina quercus.” Warton.

« 이전계속 »