페이지 이미지
PDF
ePub

30

3+

Quid juvat humana tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phebus, ab Eoo littore mensus iter : Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos; Cum mihi visus eram lato spatiarier agro:

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum :
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 15

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.

50

6

32 Roscidus] Ov. Fast. ii. 314.

Hesperus et fusco roscidus ibat equo.' Warton. 33 Tartessiaco] Ov. Met. xiv. 416. Martial Ep. ix. 46. Buchanan de Sphær. L. i. p. 126. Tartessiacis cum Taurus mergitur undis. Warton,

50 domus] · Luciferi domus' is the palace of the Sun. See

55

Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salu-

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos: [tat, “ Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ; 66

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos:

Talia contingant somnia sæpe mihi.

60

ELEG. IV. ANNO ÆTATIS 18.

Ad THOMAM JUNIUM præceptorem suum, apud mercatores

Anglicos Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem. CURRE per immensum subito, mea litera, pontum; ;

I, pete Teutonicos læve per æquor agros : Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.

Prolusiones, p. 120, and not as T. Warton conjectured, the abude of Satan.

5

[ocr errors]

10

15

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos, Ceruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratas Eleusina missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ moenia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama, Cimbrica

quem fertur clava dedisse neci: Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei !
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quamque Stagyrites generoso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

5 Sicanio] The two first syllables of 'Sicanius,' are used either long or short.

frænantem] Ov. Met. xiv. 224,
'Æolon Hippotaden frænuntem carcere ventos.' Warton.

Cliniadi] Alcibiades, the son of Clinias, descended from a son of the Telamonian Ajax. Warton.

20

[ocr errors]

5

24

317

35

41

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo.
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei:
Cælestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa mo-

Verba verecundo sis memor ore loqui: [destos,
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55

Icaris a lento Penelopeia viro.

45

[ocr errors]

33 viderat] Some editions' vidit,' as Tonson's, in 1695, and 1727. Todd. 49 modestos] Ov. Am. iii. vi. 67.

• Illa oculos humum dejecta modestcs.' Warton.

60

10

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis 05

Supplicis ad mæstas delicuere preces : Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia

parva

Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Et solus] Ov. Met, xiv. 217, Solus, inops, exspes,' &c.

Warton.

75

80

85

[ocr errors]
« 이전계속 »