페이지 이미지
PDF
ePub
[ocr errors]

Sede peregrina quæris egenus opem Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus; Et qui læta ferunt de coelo nuntia, quique,

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternaque animæ digna perire fame ! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus : Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iesum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis, 105

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

10')

110

100 Sidoni] Jezebel, the wife of Ahab, daughter of Ethbaal, king of the Sidonians. Warten.

108 decolor] 'Exsanguisque Metus.' Stat. Theb. vii. 49 and Milton ad. Quint. Nov. 148. (Syl. Liber.)

[ocr errors]

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mõnibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros ;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum. Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 195

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO Ætatis 20.

IN ADVENTUM VERIS.

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros, vere tepente, novos; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

5

123 Et] For many obvious reasons, Ať is likely to be the true reading. Warton.

mihi] This change of person from Nobis' in the former line, again occurs.

6

10

nubes corpore

liber eo;

20

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, 15 Perque vagas

[tum, Perque umbras, perque antra feror penetralia ya

Et mihi fana patent interiora Deum ; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo. Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis, 25

Instituis modulos, dum silet omne nemus : Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas. Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

9 Castalis] Buchanan, El. 1. 2. p. 31. Grataque Phoebæo Castalis unda choro. Warton.

30 perennis] 'Quotannis,' ed. 1645, and so Tickell and Fenton. Salmasius observed the false quantity. See Salm. Respons. p. 5. ed. Lond. Warton.

132 aurca] Ov. Art. Am. i. 549,' aurea lora dabat.' Warton.

30 35

40

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longa sequitur fessus ut ante via; Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo : Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus. Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus, Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phæbe, tua, celeres que retineret equos. Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas; Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effoeto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herba :

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus, Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis? 60 Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

61 Æolides] Cephalus. Ov. Met. vi. 681, vii. 672. Warton.

68 omniferos) Buchanan Ma. Calend. p. 35, 'Omniferus pandens copia larga sinus.' Todd.

50

55

6

70

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos, 65

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos tumeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos :
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, Cur te, inquit, cursu languentem, Phoebe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis ? Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside

lympha ? Dia quid immundo perluis ora salo? Frigora, Phoebe, mea melius captabis in umbra,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.

75

80

83 Quid] Compare Ov. Ep. Heroid. vi. 47, . Quid mihi cum Minyis ? &c. Warton.

83 Tethy] Casimir constantly gives the wrong quantity to this word.

« 이전계속 »