페이지 이미지
PDF
ePub

90

95

Mollior egelida veniet tibi somnus in herba ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans
Aura

per
humentes corpora

fusa rosas : Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phæbe, tuo sapientius uteris igni :

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt: Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad ameni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus : Votum est cuique suum, votum est tamen omni

100

110

bus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

115

[blocks in formation]

120

[ocr errors]

Delphinasque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos. Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros. Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes ; Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla: quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lente rapidos age, Phæbe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

130

135

140

182 Semicaper] Ov. Fast. iv. 752. Metam. xiv. 515. 'Se. micuper Pan.' Warton. 190 latet] See Hor. Od. i. ix. 21, and Virg. Ecl. iii. 64.

Bowle.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excu

sari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicern operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit res

ponsumn. Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento forte carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ? Carminescire velis quam te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quam bene solennes epulas, hilaremque Decem

brem, Festaque cælifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ. Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce

Mista Thyoneo turba novena choro

10

3 carmine] The vowel made short before sc.

[graphic]

50

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phaebum,

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos, digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpurea matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius et veteri commaduisse mero: At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta ju

ventus, Et rigidi mores, et sine labe manus : Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis, 65

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon, edomitis sola per antra feris ; Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,

60

70

« 이전계속 »