페이지 이미지
PDF
ePub

EPIGRAMMATUM LIBER,

I. IN PRODITIONENI BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor ? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pictate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

5

II. IN EANDEM.

5

Siccine tentasti coelo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos : 1 Iacobum] In this poem, and in the Quint. Novembr. ver. 1, and 203, the two first syllables of Iacobus are made short, and the third long. In Ep. iii. ver. 1, the second syllable is long, and the third short.

Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

10

III. IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Täcobus ignem,

Et sine quo superum non adeunda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne: 5

Supplicium spreta relligione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

10

IV. IN EANDEM.

Quem modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Tænarioque sinu; Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

TAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM ROMÆ CANENTEN.

5

NGELUS unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cæli

Per tua secreto guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque

fusus, In te una loquitur, cætera mutus habet.

10

VII. AD EANDEM.

[ocr errors]

5

Altera Torquatum cepit Leonora poetan,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ :
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua;

10

6 fila] Buchanan Eleg. vii. p. 44,

Aureaque Orpheæ fila fuisse lyra.? Todd.

Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII. AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Acheloiados ;
Littoreamque tua defunctam Naida ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amena Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

5

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.*

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

5

12

sibi] • Sibi’ is certainly wrong.

• Ille had preceded, ver. 3. 3 Nuida] In all the editions wrongly “Naindu.'

vivitque] The position of que' is wrong. See Burman's Virgil, Æn. vi. 395.

* This epigram against Salmasius is in imitation of part the Prologue to the Satires of Persius. Warton.

5

X. IN SALMASIUM.

GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta !
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

10

[ocr errors]

XI.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus 'aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

10 Cubito] 'Quoties ego vidi patrem tuum cubito emuna gentem.' Sueton, vit. Horat. p. 525. Warton.

« 이전계속 »