페이지 이미지
PDF
ePub

30

35

Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Troje.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur ;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Emat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis : 45
Qua volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines : a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem ; Hinc Mavortigene consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,

50

31 opibus] Ov. Met. ii. 794.

Opibusque et festa pace virentem.' Warton. 48 Alpes] Lucan. i. 183. "Jam gelidas Cæsar cursu superaverat Alpes.' Steevens.

65

Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, 55
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum ;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes : 60
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithæron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello, 70
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fe-

rocem, Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice noctes ; At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus,

71 Typhlonta] I believe Milton is the first poet who has given names to the horses of Night. Spenser describes their colour, F. Q. i. v. 28. Warton.

80

[ocr errors]

85

90

Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Calis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate ? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum !
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque

triplex Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, 95 Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age; surge piger, Latius quem Cæsar adoCui reserata patet convexi janua cæli, [rat, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem, Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,

101

85 fenestratis calceis] Sandals tied with thongs. See Buchanani Frat. Frat. xxxiv. Somnium— fenestratus calccus.'

Warton. 92 Dormis) Hom. Il. ii. 560. P. L. v. 672. Warton. 100 Sacrilegiquel Vowel made short before Sc.

105

115

Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit ;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandevosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,

,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes, 195
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,

120

106 Thermodoontëd] From Propertius, El. iii. xiv. 16. Told.

140

Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas, Vestit inauratas redeunti lumine terras; Mestaque adhuc nigri deplorans funera nati, 135 Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis : Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror; Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150 Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum,

[bris, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umDiffugiunt sontes, et retro lumina vortunt: Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumfusum incolit æquor

145

155

138 revolvens] Newton conjectures' resolvens."

muta] Buchan, Silv. p. 49. “Tacitæ per muta silentia sylvæ.' Todd.

1 19

« 이전계속 »