페이지 이미지
PDF
ePub

100

165

Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:.
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Corsilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversa ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; 171 Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce ; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima

captat 165 paruere] The first syllable in paruere’ is long. Warton.. 172 Titanidos Famæ] Fame is the sister of two of the Titans. Æn. iv. 179. Warten.

187

190

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Té Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente :
Fama, siles ? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo?

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora : jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes ; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas, solito de more, per urbes

207 Temesæv] Ov. Met. xv. 707. 'Themesesque metalla.' Fast. v. 441.' Temesæaque concrepat æra. Warton,

205

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicoltm; capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

220

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

Anno ÆTATIS 17.

[ocr errors]

Adhuc madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mosta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,

10

15

20

Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore ;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execiatus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,

25

34

22

14 Anguillæ] · Ely,' so called from its abundance of eels.

'Warton. 20 Graius] Archilochus. Warton.

Neobolen] This word is without authority, the right name is Neobule.'

20 temere] The last syllable of temere always elided by Virgil, and the best writers ; no authority for making it long, as by many modern Latin poets. Tertullian cannot be quoted with propriety on such a question.

6

35

10

45

Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solus globum,

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.

[ocr errors]
[ocr errors]

55

40 filiæ] Ov. Met. ï. 118. Fast. i. 125. Wartun.

58 dracones] Il Pens. 59, “While Cynthia checks her dragon yoke.' Comus, v. 131 ; and Shaks. M. N. Dream, act iii. sc. 2, The dragons of the night.' Todd.

« 이전계속 »