페이지 이미지
PDF
ePub

60

Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,
Oriundus huma

mano patre,
Amænitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

65

NATURAM NON PATI SENIUM.*

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa pro-

fundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et se fassa senem, male certis passibus ibit

* This poem is replete with fanciful and ingenious allu. sions. It has also a vigour of expression, a dignity of sentiment, and elevation of thought, rarely found in very young writers. Warton.

15

20

Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Caelum, rapietque in viscera patrem?
Heu potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo,

, gyrosque

dedisse

perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas; Qualis in Egeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cæli? Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati; 25 Præcipiti curru, subitaque ferere ruina Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi Dissultabit apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens, fundatis fortius astris, Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos socia vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristata casside Mavors. Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat,

30

35 45

55

Nec fovet effætas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper

amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum:
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cali:
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec
per

inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque vo

lutat. Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem Ægeona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et puer

ille suum tenet, et puer ille, decorem, Phæbe, tuusque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olin Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in

65 Ibit cunctarum series justissima rerum; Donec flamma orbem populabitur ultima, late Circumplexa polos, et vasti culmina coeli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

VOL. III

6C

ævum

X

10

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARIS.

TOTELES INTELLEXIT.
Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remota forte terrarum plaga

18 sempiternus] The second syllable of 'sempiternus' is long. 20 Lethes] Virg. Æn. vi. 713.

Animæ, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam,
Æternos latices et longa oblivia potant.' Warton.

15

20

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silente nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Delon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus ;
Aut institutor ipse migrabis foras.

35

AD PATREM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi

27 Plčiones] Mercury. Oy. Heroid. xv. 62. Metam, ij. 743. Fast. v. 83, 663. Warton,

5

« 이전계속 »