페이지 이미지
PDF
ePub

10

15

20

Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, [men
Et triplici duro Manes adamante coercet:
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ : 25
Carmina sacrificus solennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
* Phæbades] Ov. Amor. ii. 8. 12. Trist. ii. 400.

Warton.

:

35 40

45

Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non cithara ; simulachraque functa

canendo Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos;

54

41

regales] Vida, Poetic. i. 542,

• Carmina mortales passim didicere per urbes
Post epulas, laudes heroum et facta canentes.'

Bowle. functa] Ov. Met. x. 14,

• Simulachraque funcia sepulchris. Warton.

64

70

Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis hæres. 60
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti,
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti; 65
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camonas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures ;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis ;
Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu
Cum mihi Romuleæ patuit facundia lingua,
Et Latii veneres, et

quæ

Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores ;

75

80

66 Dividuumque] Ov. Am. i. v. 10, Candida dividud colla tegente comâ. Ib. ii. x. 10. Metam. ii. 682. Warton. 71 leges] Ov. Amor. i. xv. 5.

• Non me verbosas leges ediscere, nec me.

Ingrato vocem prostituisse foro,' &c. Warton. See Black's Life of Tasso, i. p. 94.

[ocr errors]
[ocr errors]

Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit :
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaqué conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cælo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,
Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntqué oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;

95

100

88

90

agitabile] Ov. Met. i. 75.

* Terra feras cepit, volucres agitabilis aer.'
spectanda] Vowel made short before sc.
I nunc] Ov. Her. Ep. xii. 204.

* I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes.' Warton.

03

110

In me triste nihil, fodissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non æqua me-

renti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

120

PSALM CXIV.*

Ισραήλ ότε παιδες, ότ' αγλαά φύλΙακώβε
Αιγύπτιον λίπε δήμoν, απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δή τότε μούνον έην όσιον γένος υλες Ιούδα:
'Εν δε θεός λαοϊσι μέγα κρείων βασίλευεν.

[ocr errors]

109 Nec vestri sum juris ego] The last syllable of 'ego’ is short; though it is occasionally made long in some of the modern Latin Poets, in the poems of Dan Heinsius, (ed. 1649) p. 209, 276, 304, also in the fifth line of Joseph Scaliger's Elegy on Thuanus.

* On the inaccuracies of language and metre in these Greek verses, the reader is referred to the learned observations of Dr. C. Burney in Mr. Todd's edition, too long to be inserted in this place.

« 이전계속 »