10 Aptius a nobis quæ possint munera donis 15 20 Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carIma ciere valet, divosque ligare profundos, [men Et triplici duro Manes adamante coercet: Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ : 25 Carmina sacrificus solennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum ; Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, Æternæque more stabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cœli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, $5 25 Phœbades] Ov. Amor. ii. 8. 12. Trist. ii. 400. Warton. 40 Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis canendo 54 Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes. Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas, Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus Munere, mille sonos numeros componis ad aptos; 41 regales] Vida, Poetic. i. 542, Carmina mortales passim didicere per urbes 84 functa] Ov. Met. x. 14, Bowle. • Simulachraque functa sepulchris.' Warton. 60 Millibus et vocem modulis variare canoram 65 Tu tamen ut simules teneras odisse Camœnas, Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas Qua via lata patet, qua pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi: Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures; Sed magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis; Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores; 70 75 80 66 Dividuumque] Ov. Am. i. v. 10, Candida dividud colla tegente coma.' Ib. ii. x. 10. Metam. ii. 682. Warton. 71 leges] Ov. Amor. i. xv. 5. 'Non me verbosas leges ediscere, nec me. Warton. See Black's Life of Tasso, i. p. 94. Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus; Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo Terra parens, terræque et cælo interfluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nosse licet, per te, si nosse libebit : Dimotaque venit spectanda scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum. 85 90 95 I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cœlo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiata luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ, Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntqué oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, 105 Invidiæque acies transverso tortilis hirquo, 100 Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus; 88 agitabile] Ov. Met. i. 75. 'Terra feras cepit, volucres agitabilis aer.' 90 spectanda] Vowel made short before sc. 93 I nunc] Ov. Her. Ep. xii. 204. 'I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes." Warton. In me triste nihil, fœdissima turba, potestis, 110 At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorasse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti. Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, 115 Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco; Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo. 120 PSALM CXIV.* Ἰσραὴλ ὅτε παιδὲς, ὅτ ̓ ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώβε 109 Nec vestri sum juris ego] The last syllable of 'ego' is short; though it is occasionally made long in some of the modern Latin Poets, in the poems of Dan Heinsius, (ed. 1649) p. 209, 276, 304, also in the fifth line of Joseph Scaliger's Elegy on Thuanus. * On the inaccuracies of language and metre in these Greek verses, the reader is referred to the learned observations of Dr. C. Burney in Mr. Todd's edition, too long to be inserted in this place. |