Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Ion Actæa genitus Creusa. ANTISTROPHE. Ergo, tu visere lucos Musarum ibis amœnos; Diamque Phœbi rursus ibis in domum, Oxonia quam valle colit, Delo posthabita, Bifidoque Parnassi jugo: 60 65 Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legeris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus. EPODOS. Vos tandem, haud vacui mei labores, Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas, Et tutela dabit solers Rousi; 70 73 [longe Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque Turba legentum prava facesset: At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus equiora forsitan Adhibebit, integro sinu. 80 |